pannus dicitur -, hii vero beati, qui pro nomine Iesu digni erant contumelias
pati. Quid plura? Crescebat cottidie gloriosum genus Paterinorum in tantum, ut destinarent
mittere honestos viros Romam, qui beatum Stephanum papam rogarent, ut
secum mitteret religiosos episcopos, qui illorum ecclesiam a fundamentis reedificarent.
In tanta enim ac innumerabili turba clericorum vix ex mille V poterant inveniri,
qui non symoniacê hereseos maculis essent irretiti. Quod ut audivit papa, gavisus
est et confestim misit a latere suo episcopos et cum eis Deo amabilem Ildebrandum
archidiaconem. Qui venientes Mediolanum archiepiscopum ibi non invenerunt -
fugerat enim conscientia accusante eorum presentiam -, sed a populo honorificentissime,
ut decuit, suscepti sunt. Qui per aliquantos dies confortantes plebem verbo predicationis
insistebant. His ita gestis Deo amabilis Ildebrandus ad Lugdunensem Galliam usque
pervenit ibique magno celebrato concilio symoniacam heresim et detestabilem clericorum
fornicationem usque ad Pyreneos montes et ad Britannicum mare persecutus est.
In quo concilio satis magnum miraculum et evidens per prefatum archidiaconum Deus
ostendit. Forte in eadem sinodo aderat Hebroniensis archiepiscopus, vir valde eloquentissimus.
Hic cum ab aliquibus de symoniaca heresi esset accusatus, sequenti
nocte omnes accusatores pecunia fecit amicos, maneque facto insultabat iudici dicens:
"Ubi sunt qui me accusabant? Nemo me condemnavit". Quod audiens archidiaconus
prefatus ait ad episcopum: "Credis, o episcope, Spiritum sanctum unius cum Patre et
Filio esse substantiê et deitatis?" Quo respondente: "Credo" "Dic", inquit, "Gloria Patri
et Filio et Spiritui sancto". Cunque hunc versiculum fiducialiter cepisset, "Gloria Patri
et Filio" dicebat, sed Spiritum sanctum nominare non valebat; quem cum sepe cepisset
et nihil profecisset, pedibus eius obvolutus symoniacum se esse professus est. Qui,
mox ut ab episcopatu depositus est, "Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto" clara voce
confessus est. Quod factum magnum terrorem intulit symoniacis in tantum, ut in
eodem die decem et VIII episcopi se professi sint symoniacos esse, sedibusque episcopalibus
renunciavere. Celebrata itaque tam sancta sinodo, ecclesiasticis rebus rite
compositis, Romê ad summum pontificem citissime remeant.
Prefatus vero beatus Stephanus papa spiritum dicitur habuisse prophetiê. Nam
paucis diebus transactis, antequam obiret, vocans episcopos et cardinales et levitas, his
verbis eos, allocutus est: "Scio, fratres, quia post mortem meam exsurgent viri ex vobis
amantes semetipsos, qui non per decreta sanctorum patrum, sed per laicas personas
hanc sedem arripient". Quo audito omnes pariter negavere et sacramento dato in
manu papê sese mutuo ligavere nunquam se aliter, quam decreta sanctorum patrum
exigunt, ad pontificalem ascendere sedem vel ascendentibus consentire. Post paucos
vero dies in partibus Tusciê veniens, languore correptus, spiritum cêlo reddidit.
Post cuius obitum Romê capitanei et maxime Gregorius Tusculanus, qui patricialem
sibi inanem quondam vendicaverat dignitatem, assumentes tirannidem, quendam
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|