miratus ignoransque, quid esset, quaeque condita requisivit. Cum autem reposita ablata
conspiceret, turbatus damno, foras egressus, quicquid perdiderat, in ipsis sacculis repperit.
Qui vehementer attonitus et iam, quid esset, intellegens, mox convocatis ad se duobus
vel tribus pueris, per viam vergentis deorsum montis, si forte latrunculos, qui id admiserant,
invenire possent, mittere curavit. Illi autem iussa complentes, cum monasterio
egressi paululum processissent, reppererunt illos iuxta stantes in ipso itinere montis.
Cumque iam pene pertransissent eos ac nullam in eos, quia noti erant, suspicionem
haberent, cito gressu iter, quod coeperant, peragebant. Illi vero divinitus exterriti ac
velut amentes effecti coeperunt post eos clamare et dicere: "Scimus, domini, quia, ut
nos comprehendatis, venistis, sed miseremini nostri; nichil enim inde asportavimus,
sed ablata omnia in ipso cellarii ingressu dereliquimus". At illi talia audientes comprehenderunt
eos ligatisque post tergum manibus ad monasterium perduxerunt atque ita,
ut erant conexi vinculis, fratribus praesentaverunt. Praeterea fuere nonnulli, qui minus
circa praeceptum Domini cauti caedi eos ac sic dimitti iudicaverunt. Ceteri autem, quorum
mens pia in Domino erat et magis erga divina mandata sollicita, studentes iussa
complere dominica, solutos vinculis, cibo potuque refectos, liberos abire permittunt. O mira
domini Iesu Christi benignitas, mira pietas, mira, quam docuit, patientia! Cum in lege
scriptum sit: "Diliges amicum tuum et odio habebis inimieum tuum", necnon: "manum
pro manu, dentem pro dente, oculum pro oculo" talionem pro talione reddi mandatum
sit, ipse diligere inimicos, benefacere se odientibus, salutare non resalutantes, auferenti
tunicam dimittere pallium ac bona pro malis reddere se sequentibus voluit imperare.
Theophilus: Grata michi nimium fateor esse, quae narras.
13. Desiderius: Res est mirabilis et vehementer stupenda, quam narro, sed ita
a pluribus cognita, ut de ea ab aliquo in nullo debeat dubitari. Quodam itaque tempore
Sergius magister militum, qui Neapolitanae praeerat urbi, venatum in ipso sancto paschali
sabbato pergens silvam suis cum pueris, ut apros caperet, est ingressus, tensisque retibus
ad insequendos eos sese cum canibus huc illucque unanimiter omnes per silvam diffundunt.
Sed antequam aper a retis laqueo fugiens involveretur, occupatus a venatoribus, confossus
captusque est. Cum autem hora iam tardior esset et sol ad occasum vergens
atram umbram iam pene induceret terris, praedictus magister militum, ne noctis tenebris
occuparetur, sumpta, quam ceperat, venatione, omni cum clientela domum quantocius
repedare coepit; uni tantummodo puero Pytagorae nomine, ut retia colligeret et se perniciter
sequeretur, imperavit. Igitur cum puer, qui relictus fuerat, collectis retibus recto
calle suum dominum sequeretur, subito duo monachi reverendi admodum vultus ei se in
itinere contulerunt. Cumque timore exterritus, quinam essent, inquireret, illi: "Ne timeas",
inquiunt, "tantummodo sequere nos!" Cum itaque aliquantulum simul per eandem silvam
graderentur, venerunt ad quendam lacum cenosum valde atque horribilem aspectu; ibique
Pandulfum Capuanum principem, cuius superius memoriam feci, qui non longo ante
tempore defunctus fuerat, ferreis nexum vinculis atque in illius ceno laci ad gulam usque
demersum ei miserabiliter ostendunt. Interea duo nigerrimi spiritus retortas ex agrestibus
vitibus facientes per gulam eum ligaverunt ac in ipsam lacus profunditatem merserunt
iterumque sursum extraxerunt. Cumque haec sepius facerent, praedictus puer Pytagoras,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|