faciente, numquam fuit mihi melius in persona. De rebus
vero non possum dicere que velletis, quia in domo mea bona
more solito non abundant.
XXXII.
Littera commendationis amici.
Harum serie vestram instanter amicitiam rogitamus,
quatenus P. latorem presentium nostrum consanguineum
et amicum nostris precibus et amore habere velitis in suis
iustis petitionibus commendatum, ita quod gaudeat se vobis
litteras nostras apportasse, et nos ob id teneamur vestre bonitati
grata vicissitudine respondere.
XXXIII.
Responsiva ad predictam.
Lecta vestrarum serie litterarum, sic P. qui nobis presentavit
easdem amore vestri exaudire curavimus in omnibus et
honorare, quod vestra sibi precamina utilia fore cognovit et
multipliciter fructuosa; pro quibus vobis tenetur grates reddere
et servitia exhibere.
XXXIV.
De amico ad amicum super consolatione.
Intellexi, de quo sum tristis ad mortem, quod in vestra
persona et rebus vos Dominus graviter visitavit; super quo
amicitie vestre condoleo sicut possum, cum vestros profectus,
gaudia et sinistra, cum accidunt, specialia reputem, sicut decet.
Eapropter vos non desino deprecari, vestre prudentie suadendo
ut illi grates in adversitate reddatis, qui potens est prestare
letitiam post merorem.
|
|