ducantur, de locutione non oportuit provideri: nam omnibus  
eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt 
per proprios alienos cognoscere; inter ea vero que diversarum  
sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed  
prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium  
fuisset in illis. 
6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel  
de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod  
angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa  
animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit  
distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine illud  
quam rudere, neque quam sibilare serpenti. 
7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in  
quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc  
figurate dicit, aliud intelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et  
alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus  
locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel  
quod nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in  
quantum loquimur. Unde si expresse dicenti 'pica' resonaret  
etiam 'pica', non esset hec nisi representatio vel imitatio soni 
illius qui prius dixisset. 
8. Et sic patet soli homini datum fuisse loqui. Sed quare  
necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur. 
  
III 
1. Cum igitur homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et  
ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa  
electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua  
propria specie videatur gaudere, per proprios actus 
  |  
  |