Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 932


perfectionis receptibilis est. Sed quia illud quod perfectionem recipit, non proprie
dicitur passum vel alteratum, sed magis perfectum, ut in 7 Phys.
dicitur, ideo proprie dicitur «pati» secundum quod passio sequitur alterationem
qua aliquid transmutatur ab eo quod est sibi secundum naturam: sicut si aqua
calefiat, vel aer inspissetur, et si corpus animalis infirmetur, non autem si sanetur.
Primo ergo modo accepta passione, corpus Adae passibile erat; sed secundo
modo accepta, tunc dicendum est, corpus eius fuisse passibile secundum
quid, scilicet si peccaret; et impassibile simpliciter, sicut de mortali et immortali
dictum est supra, art. 2 in corp..
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est passio. Una quae sequitur actionem
naturae: quando scilicet species agentis recipitur in patiente secundum
esse materiale, sicut quando aqua calefit ab igne. Alia quae sequitur actionem
quae est per modum animae; quando scilicet species agentis recipitur in
patiente secundum esse spirituale, ut intentio quaedam, secundum quem
modum res habet esse in anima, sicut species lapidis recipitur in pupilla; et
talis passio semper est ad perfectionem patientis; unde talem passionem non
excludimus a corpore Adae.
Ad secundum dicendum, quod cum motus superiorum corporum sit ut vita
quaedam, quae inest natura existentibus omnibus, ut in 8 Phys.
Dicitur, passio illa secundum quam corpora inferiora superiorum impressionem
recipiunt, est ad perfectionem et conservationem eorum; unde nec etiam talis
passio a corpore Adae excluditur.
Ad tertium dicendum, quod secundum quosdam homo in primo statu non dormivisset.
Sed quia hoc ratione vel auctoritate firmari non potest, probabilius
videtur ut ex quo vitam animalem habebat, ea quae talem vitam consequuntur
sibi non deessent. Somnus autem quandoque convenit ex causa naturali, sicut
ex vaporatione alimenti, vel ex humiditate cerebri, ut in prima aetate; et sic
videtur utraque de causa potuisse esse somnum in primo statu: quandoque vero
ex causa innaturali, sicut ex labore aut aegritudine; et sic non fuisset ibi somnus.
Somnus enim quantum in se est, est passio ad perfectionem totius animalis
pertinens, eo quod in somno intenduntur virtutes naturales, et quietantur virtutes
animales, ut postmodum fortiores sint in actibus suis.
Ad quartum dicendum, quod in augmento est alteratio eius quod additur, quia
convertitur in substantiam eius quod augetur; non autem oportet quod sit alteratio
eius cui additur, per quam a perfectione naturae suae transmutatur; et
hoc quod augetur, est illud cui additur alimentum; unde ex augmento non potest
concludi passibilitas corporis augmentati.

Torna all'inizio