perfectio enim consideranda est ex natura et ex forma rei,
per quam aliquid est in actu, et potest agere. quare si est
impotens ad agendum, sequitur quod ei deficiat aliqua
forma vel aliqua perfectio, quae sit principium actionis.
Impotens autem ad agendum dicitur aliquid, cum praesente
proprio passivo, non producat sibi simile. quare
cum proprium activum generationis sit masculus, et proprium
susceptivum sit foemina: si in domo aliqua est coniunctio
maris et foeminae; et tamen non est procreatio
prolis, vel mas est imperfectum activum, vel foemina est
imperfectum susceptivum. Sterilitas ergo filiorum in
vita politica, vel est ex imperfectione maris, vel foemine,
vel utriusque. Sed cum mas et foemina, vir et uxor
sit prima pars domus et prima communitas, quae requiritur
in vita domestica: quia ex imperfectione partium,
et maxime principalium resultat imperfectio totius, tota
illa domus dicitur imperfecta, ubi non est pollulatio filiorum.
Secunda via ad investigandum hoc idem, sumitur
ex parte naturalis perpetuitatis. Nam cum homines
non possunt per seipsos perpetuari in vita, sed quodammodo
perpetuatur humana vita per successionem filiorum:
domus ubi est carentia prolis, cito efficitur deserta secundum
ordinem naturalem. Cotinua enim habitatio domus
uno modo est naturalis, ut si per creationem filiorum
domus ista continue habitetur. Alio modo est quasi casualis,
ut si prioribus habitatoribus defunctis, vel recedentibus,
nova familia inhabitet domum illam. Naturalis
ergo habitatio domestica naturaliter perpetuari non potest,
nisi per generationem, quae est opus naturae, et nisi sit
ibi excrescentia filiorum. Sed si perpetuum est perfectius
non perpetuo: imperfecta est domus, ubi desunt filii, per
quos habitationem domesticam naturaliter quodammodo
contingit perpetuari. Tertio autem declarari potst ex
parte ipsius felicitatis. Nam filii, et civilis potentia, et
cetera talia, licet non sint essentialia felicitati: faciunt tamen
|
|