Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo V

Pag. 61


nationibus. et celebravimus similiter matutinas. quelibet natio per se. secundum suum modum in diversis locis ecclesie: de mane autem quelibet natio
accepit suum altare sibi ex ordine deputatum. Altare majus superius est
Grecorum. altare inferius. juxta presepium. est Francorum cristianorum. in
quo altari missam solempniter celebravi. et eramus ultra quam centum
Franci cristiani. et erant ibi duo predicatores. duo minores et plures clerici et
sacerdotes peregrini seculares. et fecimus pulcherrimum officium ad laudem
Dei. A latere autem sinistro ecclesie sunt tria altaria et est una cisterna. de
qua aqua bibebat virgo Maria in suo partu: et illa tria altaria celebrant in
uno Jabeni. in alio Nubiani. in tercio Nestoriani. Ab alia parte sed a latere
dextro ecclesie. est unum altare. sub quo sunt XXiiijº innocentium. sepulta:
ibi celebrant Jacobini: Georgiani [vero] et Maronite in aliis altaribus.
que sunt extra. O Deus. quanta leticia fuit audire tantos sonitus laudantes
Deum et Virginem gloriosam. Et tota ecclesia erat plena populo. et
ibi stetimus usque post vesperas. et postea venimus usque ad montem
Syon. Et ibi feci in vigilia Virginis gloriose magnum et celebre officium.
et ibi similiter cantavi missam in loco. ubi migravit Virgo gloriosa: et postea
in vesperas omnes vadunt ad vallen Josaphat ad selpuchrum Virginis
et ibi in die assumpcionis solempniter missam decantavi, et sic fecerunt
omnes alie nationes: nunquam habui tantum gaudium. sicut in illis tribus
diebus: benedictus Deus.
Ila ecclesia Bethleem est pulcherrima et devotissime ornata opere
moysayco. et habet quatuor ordines columpnarum de marmore.
que sunt magne et pulchre. et in quolibet ordine sunt Xj. sic
sunt XLiiij: habet pavimentum similiter valde ornatum.
In illa ecclesia Bethleem. est choro superius cum altari: sed per duo
ostia. unum a dextris. aliud a sinitris. descenditur inferius per gradus
XVj sub choro. et ibi est unum altare valde devotum. et. sub altari. est
una stella marmorea. et ille est locus. ubi virgo Maria peperit filium suum
Jesum Christum. et super illum locum quievit stella. que apparuit
magis. quando venerunt de oriente adorare eum.

Torna all'inizio