Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 3bis (errore)

Liber I


adeo, ut haec una ad expellendos omnes animi morbos affectusque sedandos medicina optima atque accommodatissima sit ab omnibus semper iudicata. Postremo haec una contemplatio nos in coelum rapit et, quantum homini scire fas est, usque ad ipsius Dei cognitionem ducit. Haec immortalem nostrum animum ad suam originem redire cupientem, mira quadam eius quam optat beatitudinis spe et quasi praegustatione incendit et, quod fieri potest, Deo proximum atque simillimum reddit. Quam quidem rem sapientissime nobis ille Paulus, verissime atque apertissime declaravit, quum per patientiam et consolationem scripturarum spem habere nos iussit. Tuum itaque tam praeclarum institutum, sapientissime pater, ego quidem satis commendare, admirarique non possum; qui in maximis opibus, in amplissimo fortunae ac dignitatis gradu, in summa apud omnes homines existimatione atque autoritate constitutus, caeteris rebus omissis, te totum sapientiae studiis contemplationique tradideris eaque de quibus inter se homines contendere atque digladiari solent, despicias ac pro nihiloducas; neque tu solum id facias, sed a tuis quoque faciendum cures, egregium sane et dignum sapientissimo viro et Cardinale religiosissimo institutum. Quod quidem tametsi tu a sanctissimo ac sapientissimo viro patruo tuo, Pio

Torna all'inizio