autem Mediolanenses secure se ibi remanere posse putaverunt,
multas gratias civitatibus celo usque ad terram referentes
domum reverti eos omnes concesserunt. Cum vero Cremonenses
et Brixienses atque Pergamenses seu Mantuanos
insimul coniuratos fore ac ipsos Mediolanenses in civitate
Mediolani, quam imperator destruxerat, vi aut clam posuisse
imperatori nunciatum est, quamvis in corde ultra etiam, quam
quisque ratus sit, graviter accepisset, tamen vilipendere ac pro
nihilo se habere palam demonstravit.
Interea Cremonenses legatos Laude miserunt. Qui cum
Laude venissent et consilium ac totam Laudensium credentiam
insimul convocassent, in principio, sicut moris est, omnes
Laudenses a parte suorum consulum, deinde omnium Cremonensium
salutavere; ac postea id totum, pro quo venerant,
per ordinem nuntiantes dixerunt, quatenus ipsi Laudenses cum
Cremonensibus aliusque civitatibus omnibus secum coniuratis
fedus, salva tamen imperatoris fidelitate, inirent; dicentes
eis, quod omnes predicte civitates, si imperator vel eius
missi seu procuratores aliquod malum amplius eis facere vellent,
omnimodo et per omnia eos adiuvarent. Laudenses vero id,
quod audire nunquam volebant nec putabant, audientes et in
magnum dedecus maximumque dolorem ipsa verba tunc
accipientes, insimul omnes una eademque voce multum
|
1
5
10
15
20
|