Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 62


destruxit, et erexit in arcem. Adiecit
etiam, quod cum ipsi Mediolanenses simili
essent excommunicatione notati, tanquam
ipsius Ottonis complices et fautores, et quia
eorum ciuitas Paterenos fouebat, nulla prorsus
debebant ratione audiri. Quod cum
moleste satis ferrent Mediolanenses ipsi,
et uellent marchioni ipsi in contrarium respondere,
quia pars utraque in contumelias
prorumpebat, de solio suo dominus papa
exurgens manu innuit, et egredientibus
ceteris, ipse ecclesie est egressus. Sedit
autem usque tertio ipse dominus papa, a
festo beati Martini usque ad festum sancti
Andree, et tunc electionem factam per
principes de rege Frederico in imperatorem
Romanum approbans confirmauit, et
sancta synodus LXX capitula promulgauit:
dampnauit librum Ioachim Florensis abbatis,
quem contra magistrum Petrum Lombardum
ediderat de unitate et essentia
Trinitatis.

Torna all'inizio