Papias: Ars Grammatica

Pag 12


6 Notandum uero quia in principio preteritorum nulla
uocalium preter a et e transit. 7 E correpta transit in productam,
"lego, legi"; in a correptam, "seror, satus"; in i correptam, "moneo,
monitus", "lego, diligo"; in o , "tego, toga"; in u "tego, tugurium" et
pro "faciendum" "faciundum" et similia. 8 I transit in a longam,
"generis, generatim", "pauli, paulatim"; in e breue < m >, "fortis,
forte", "sapientis, sapienter"; in o , "patris, patronus", "olli" pro "illi";
in u , "lubens" pro "libens", "carnufex" antique pro "carnifex"; in i
breue < m >, "uiri, uiripotens", "iusti, iusticia", "artis, artifex", sicut
etiam "arma, armipotens", "homo, homicida", "cornu, corniger",
"stella, stelliger", "arcus, arcitenens". 9 Excipitur "tibicen" a "tibia",
quod i producit; et "fastigium" et "uestigium". 10 0 transit in a ,
"creo, creaui"; in e, "tutor, tutela", "bonus, bene", "pos, pes"; in u ,
"tremo, tremui","huc","illuc" pro "hoc", "illoc", "Cyros, Cyrus". 11 V
transit in a , "ueredus, ueredarius"; in e , "pondus, ponderis", "deierat"
pro "deiurat"; in i , "cornu, cornicen"; in o , "nemus, nemoris".

Torna all'inizio