Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 434


vos obtestor ut abjecto veteris proposito conscientiae,
quod felicis memoriae … magistri tempore
potuistis aliquamdiu concepisse, affectione benigna
conversi, consolationis adhibeatis remedium speratumque
consilium ad promotionem honoris, quibus suscitari
poterit a mortuis filius semivivus, de cujus gratitudine
confidatis. Quum autem absque vitio blandientis applaudam
et murmure linguae non annoter, non minus benefactori
gratus quam obsequiosus efficiar et devotus.
Lubrica fortunae non te premat alea; vivas
Major in adversis, prosperitate minor;
Tanto major eris, malis defende minores,
In magno minimus, in dominante cliens.
Ad tua sis pronus, ad proxima commoda supplex;
Alterius plausu plaude, dolore dole.
Virgo timet, teneris lacrimis exuberat. Usum
Vomeris ignoti glebula prima timet.

Torna all'inizio