Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 55


corporaliter habitare perhibetur nisi in Christo Iesu solomodo, qui est
uerus et unigenitus dei filius.
II 6 (II 6 + I 32) Ad haec igitur, de quibus operosius aguntur,
facillime enixiusque fulcienda nullius mihi rei ratio prestabilius
patet quam hoc, quod sanctus spiritus in utrorumque testamentorum
pagina magnae cautelae studio ob distinctionem inter hominem
deum et puros homines, interque uerum et nuncupatiuum
deum, proprium et adoptatiuum filium docuit obseruandum.
Nam si cuncta horum instrumentorum series recenseatur, nusquam
inibi a quoquam facilius reperiri ualebit singulari numero
alius quilibet electorum filius dei appellari. Nec quisquam horum
patrem deum singulari numero inuenitur inuocasse nisi solomodo
Christus Iesus unigenitus dei omnipotentis patris filius. Huius
nimirum solitarii habitam priuilegii dignitatem et singulariter ac
specialiter a patre propria uoce et per os omnium legitur sanctorum
possessiuo pronomine uocatus, et ipse patrem tantumodo singulari
proprietate eodem pronomine perspicuae inuenitur inuocasse,quemadmodum
propheticis, euangelicis atque apostolicis imbui sacramentalibus
possumus instrumentis, ut est illud Hic est filius meus
dilectus,
et rursus Filius meus es tu. Ego hodie genui te. Et iterum
per prophetam Ego ero illi in patrem et ipse erit mihi in filium, et
alibi sic: Ipse inuocabit me, pater meus es tu. Et rursus Ex Aegypto
uocaui filium meum,
et his similia. Filius autem quia patrem suum
distinctae semper appellauerit, plurima scripturarum testimonia
poterunt approbare, sicut per Mariam Magdalenae discipulis declaratur:
Ascendo ait ad patrem meum et patrem uestrum. Et alibi: Pater
meus usque modo operatur et ego operor,
et illud Philippe qui uidet
me, uidet et patrem meum,
et rursus Rogabo patrem meum, et alium
paracletum dabit uobis.
Nusquam etenim legitur 'patrem nostrum'
dixisse, sed aut 'meum' aut sine additamento nostri, 'pater' tantumodo,

Torna all'inizio