AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procederet, si compositum esse recepisset
secundum conditionem materiae, et non secundum potestatem formae,
cuius esse perpetuum est: et hoc idem animae in principio, super communem
naturae cursum, collatum est.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod nulla dissolutio vel perditio
facta fuisset in corpore Adae, et cibus ab eo non sumebatur ad restaurationem
deperditi, sed contra hunc defectum communem omni creaturae, qui est vertibilitas
in nihil. Sed hoc ridiculum videtur: quia secundum hoc etiam corpora caelestia
cibis indigerent, et etiam incorporeae substantiae: nec contra hunc defectum
per cibos subvenitur, ut vel tollatur dependentia sui esse per cibum, vel saltem
minuatur. Irrationabile autem est quod indiguerit propter defectum aliquem,
propter quem illi defectui subveniri non possit. Et ideo dicendum est,
quod cibus sumebatur ad restaurationem deperditi, et ad augmentum corporis
in quantitate perfecta, et ad multiplicationem speciei per viam seminalem,
secundum quod nutritiva augmentativae et vegetativae deservire dicitur: et ideo
oportet ponere quod aliqua particularis deperditio in corpore Adae fieret; non
tamen poterat subsequi dissolutio in toto propter virtutem regitivam corporis,
quae erat ex parte animae, ut dictum est, sicut etiam in partibus mundi contingit
elementorum in partibus corruptionem fieri; non autem in toto contingit elementa
corrumpi, ex eo quod inferiorum corporum ordo virtute superiorum
conservatur.
Ad tertium dicendum, quod si Adam non comedisset, moreretur: nec tamen
mori poterat ante peccatum; quia hoc ipsum quod erat non comedere tempore
determinato, fuisset sibi peccatum: tum quia erat contra praeceptum divinitus
promulgatum, quo praeceptum erat sibi ut de omni ligno paradisi comederet,
Genes. 2, tum quia non existente praecepto, foret contra legem naturaliter insitam.
Tempus autem determinatum comedendi non per experientiam defectus
cognovisset, sed iudicio rationis.
Ad quartum dicendum, quod impossibile est quod de corruptibili in incorruptibile
transmutatio fiat, vel e contrario, si sumantur ut opposita, idest supra
eadem principia fundata. Incorruptibilitas autem illa quam primus homo
habuit, non fuit in principiis naturae fundata, sed in virtute animae divinitus
concessa: et ideo quando naturae suae derelictus est, mortem quam in natura
sua habebat, necesse fuit in actum exire, quae quidem dictae immortalitati
opposita non erat.
Unde patet responsio ad quintum: quia illa immortalitas principia naturae, in
quibus consistit mortalitas, non tollebat: unde nulla differentia constitutiva
diminuitur: dicebatur enim homo tunc mortalis, prout mortale est differentia
eius, secundum quod ex conditione naturae suae mortem habuit.
|
|