Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 3

libro I


(1) INCIPIT SVMMA PERFECTE
DICTANDI A DOCTORE QUI BONUM
DICITUR ORDINATA ET PRIUS PROLOGUM
SIC PREMITIT.
(2) Presens opus Candelabrum nominatur, (3) quia populo
dudum in tenebris ignorantie ambulanti lucidissiman dictandi
peritiam cognoscitur exibere. (4) Unde ad huius operis lumen
vos quibus datum est nosse misterium veritatis gratulanti animo
properate certi, procul dubio, (5) quod si gustaveritis ex hoc
fonte cisterne vobis Egiptiorum amplius non placebunt; (6)
quia, pulsis procul erroribus, fructum certum et gratiam percipietis
maximam de labore. (7) Autoritatem igitur Romane curie,
que caput est omnium et magistra, principaliter imitantes, primo
a diffinitione dictaminis inchoemus.
2. (1)QUID SIT DICTAMEN ET UNDE DICATUR
(2) Dictamen est ad unamquamque rem congrua et decora
locutio. (3) 'Ad unam quamque rem' ideo dictum est quia omnis
res proposita ad dicendum, ut ait Boetius, potest esse materia
dictatoris. (4) Unde Horatius: "Quidlibet audendi semper fuit
equa potestas". (5) "Congrua" vero dicitur latinitate sermonis,

Torna all'inizio