Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 281


Sexto, ne ex vilitate habitus sint superstitionae, ut ex
ipso defectu vestrium laudem et gloriam cupiant.
Quod non decet Regs, et principes, et universaliter
omnes cives erga suas coniuges nimis
esse zelotypos. Cap. XXII.

Multi virorum in hoc videntur delinquere, quia circa
uxores proprias sunt nimis zelotypi. Sed quod
nimis zelus non sit laudabilis, triplici via ostendere possumus.
Nam cum quis erga suam coniugem est nimis zelotypus,
ex nimio zelo quem erga illam gerit, omnia suspicatur
in peius. Multotiens quidem uxores bene viventes,
et debite se gerentes increpantur a viris, si contingat
eos nimis esse zelotypos: eo quod ipsi zelotypi etiam bene
acta suspicantur in peius. Ex suspitione autem ipsius zelotypi,
si nimis sit eius zelus, tria mala consurgunt; ex quibus
tres rationes sumi possunt, ostendentes nimis zelotypos
non esse laudandos. Primum est, quia viri in seipsus nimia
turbatione vexantur. Secundum, quia ex hoc ipsae uxores
incitantur ad malum. Tertium vero, quia ut plurimum
ex tali zelo consurgit in domo litigium et perturbatio.
Prima via sic patet. Nam si viri in nimio zelo moventur
circa uxores proprias, quasi semper sunt in suspitione,
et per consequens semper sunt in anxietate cordis: quare
cum una cura impediat aliam, oportet sic zelantes retrahi
a debitis curis, et a civilibus operibus. Decet ergo omnes
cives non esse nimis zelotipos de suis coniugibus: et
tanto magis hoc decet reges et principes, quanto maius
praeiudicium potest insurgere regno, si reges sint anxietate
cordis, et retrahantur a debita cura regni. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumintur ex eo quod
uxores incitantur ad maluum, si contingat suos viros esse
nimis zelotypos. Comune est enim quod semper prohibitio

Torna all'inizio