bonorum. Qui enim conqueritur de exterioribus
bonis, vel alios deprecatur, ut ea acquirat, quodammodo
pusillanimus est: quia nimis appretiatur exteriora
bona, dicente Seneca, quod nihil carius emitur, quam quod
precibus comparatur. Has autem proprietates narratas a
Philosopho, si bene intelligantur, habere decet reges, et
principes. Decet enim reges se non exponere pro quibuscunque,
periculis, nisi pro negociis arduis, ut pro defensione
fidei, vel pro tuitione regni. Si vero occurrat casus adeo
arduus, quod rex gentem suam, vel etiam seipsum debeat
exponere periculis: ita debet esse constans, et magna
nimus, ut pro bono divino et communi, paratus sit vitam
exponere. Secundo decet reges, et principes esse plurimum
retributivos: quia quanto sunt in altiori gradu quam
alii, et quanto plus affluunt divitiis quam alii: tanto in operibus
virtutum, et in retributionibus debent alios superare.
Tertio decet eos paucorum operativos. negocia
enim ardua pauca sunt respectu aliorum. Non autem decet
reges et principes omnia negocia quantumcumque
modica expedire per seipsos, nec decet eos omnium esse
operativos; sed ut possit liberius intendere expeditioni negociorum
magnorum quae sunt pauca, debet alia minora
negocia aliis committere, quae sunt multa. Quarto decet
esse apertos, ut esse veridicos; cum sint regula aliorum,
quae obliquari, et falsificari non debet. Decet etiam eos esse
manifestos oditores, et amatores, ut manifeste odiant
vitia, persequantur malos, et non permittant maleficos
vivere; et aperte diligant bonos, et honorent eos: quia
hoc modo maxime inducent totum populum sibi commissum,
ut sit iustus, et virtuosus. Quinto decet reges, et
principes non curare, ut laudentur ab hominibus. Nam
positi in dignitatibus multos habent adulatores, et loquentes
eis placentia. Si autem talibus adulatoribus credant,
contingit eos non agere secundum legem et rationem,
sed secundum passionem et voluntatem. Tanto igitur reges
|
|