Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 182


quod partes non habet? Topica enim partis totius sine topica esse non
potest. Nam sunt relativa, et que relativa sunt, simul est esse natura
necesse. Igitur si pars non est, neque totum est. Divina igitur substantia
tota non est, quia pars eius non extat. Quomodo ergo tota laudatur ab
eloquiis divinis? Cui potest responderi, quia tota laudatur, id est non
laudatur in parte eum laudatur. Semper autem laudatur, semper igitur
non in parte sed tota laudatur. Si quis autem naturas investiget et in
divina substantia naturalium vim explorare conetur, quamvis hoc nostrarum
<a> via naturarum valde sit devium, poterit tamen vel aliqua
assertione divine substantie totalitatis partialitatem vel in dicendo etsi
non in essendo cogitare, ut divina substantia sit totum, cuius sint tres
ypostases Pater et Filius et Spiritus <Sanctus> velut partes. Nam sicut
alique partes sui totius rem atque nomen suscipiunt simul, ut anima et
corpus hominis sunt homo, et homo est anima et corpus, sic enuntiandi
similitudine Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt divina substantia, et
divina substantia est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Verum quia Pater
et Filius et Spiritus Sanctus non constituunt divinam substantiam, quia,
cum omnis pars constitutiva naturaliter sit prior suo toto, prior <esset>
ypostas[i]s Patris divina substantia, quod nefas et hereticum est credere,
constat quod ille tres ypostases non sunt partes constitutive divine substantie.
Sed fortasse quis dicat has ypostases in sancta Trinitate partes fore
subiectivas divine substantie, ut divina substantia sive divina natura sit
genus earum; recte namque cathegorizantur “Pater est divina substantia
vel divina natura”, sic et Filius et Spiritus Sanctus. Ad quod respondendum,
quod licet sanctorum patrum auctoritatibus sit reperire quod
divinitas sit cuius Dei, non tamen has tres ypostases partes eius subiectivas
esse constitues, quia divina substantia totum universale non est,
cum sit una et simplex atque singularis natura Dei omnique similitudine
actu vel natura carens. Non enim Deus Pater est similis Deus Deo Filio,
sed idem. Ergo divina substantia laudatur ab eloquiis tota, id est non
laudatur in parte, vel id quod est tota laudatur, id est per se. Totam
enim eam esse, id est eam per se esse, nec aliunde niti, ut sit per se
fortissimum atque mirabile, nullo indigens.

Torna all'inizio