Decima qvaestio
[1] Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum in amare suo haberet
potestatem de differentia et differentiam de potestate.
Solutio: Differentia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et
cetera, sunt rationes inconfusae et per quod bonificans et bonificabile
sunt inconfusa et aliud ab alio distinctum.
Considerauit amicus ut plurimum in quaestione, quam sibi fecerat
eius amatus, et mirabatur cur sibi talem fecerat quaestionem
et dixit ei:
– Amate mi, bene scis uelut in definitionibus principiorum
amantiae continetur, quod unumquodque ipsorum principiorum
alteri tradit similitudinem suam. Ergo, necesse est potestatem
esse de differentia et differentiam de potestate, substantiali potestate
dante propriam potestatem accidentalem substantiali differentiae
et e contrario, ut differentia sibi appropriatam possideat
potestatem, qua possit id existere, quod ipsa est, et differentiare.
Similiter et differentia substantialis potestati substantiali differentiam
accidentalem approperat, ut differentiare possit inter hoc et
aliud et ea faciat existere et agere inconfuse seu distincte.
– Iterum amate mi – dixit amicus –, bene scis magnitudinem
dare similitudinem suam differentiae et potestati. Et ideo est magnitudo
de differentia et potestate, et per hanc magnitudinem,
quam differentia et potestas possident, est magnitudo de potestate,
quae est de differentia, et de differentia, quae est de potestate,
quoniam nobilissimum est cuilibet principiorum quodlibet
eorum esse de alio, permanente quolibet ipsorum in sua propria
unitate et natura. Hoc idem etiam, amate mi, habet esse de bonitate,
duratione et cetera.
– His igitur sic existentibus et te sciente, amate mi, amare
meum, quo te amo, esse ualde bonum, magnum, potentem et
cetera, quod tamen esset impossibile, si non haberet in se potestatem,
quae esset de differentia, et differentiam, quae esset de
potestate, admiror ualde cur hanc mihi fecisti quaestionem.
[2] Amoris differentia est ipsa, quae amantem et amatum in amare
facit esse distincta.
Propendit amor amicum displicentiam habere, quia suus amatus
talem sibi fecerat quaestionem et excusauit amatum his sermonibus
dicens:
– Amice, tuus amatus habet multo nobilius et altius amare,
quam tu habes. Nam, in amare tuo est potestas de differentia per
accidens et e contrario, sicut tumet dixisti, sed in amare tui amati
est potestas de differentia et e contrario substantialiter, eo quod
in amato tuo quodlibet principium est aliud et e contrario, una
eademmet essentia et natura numero, ut dictum est. Et quoniam
tu non habes adeo nobile nec adeo uirtuosum amare, sicut amatus
tuus, facit ipse tibi quaestionem praedictam, ut de tuo amare
talia sibi respondeas, quae sunt ad laudem sui amare, annuendo
in amare tuo esse potestatem de differentia et e contrario per accidens,
sed in amare suo substantialiter.
[3] – Amice – dixit amor –, prout in decima regula continetur et in
tertio paragrapho de definitione differentiae, considerare potes
quomodo de quaestione, quam tibi fecit amatus tuus, alta et nobilis
responsio potest educi. Dic ergo, amice, quomodo potest
amare tuum attingere altitudinem et nobilitatem amati tui, nisi
eius excellentissima contempleris? Nonne bene scis quoniam in
elementatis calor, quem dat ignis aeri, est ex quo ignis dat eum
illi et subicit, ut ipse aer se ipsum calefacere possit et aquam et
terram? Verumtamen illum calorem datum aeri ita retinet sibi ignis,
quod ipse calor et est ignis et est aeris; ignis quidem essentialiter,
aeris uero accidentaliter. Super hoc siquidem genus caloris
concordant ignis et aer, sicut pater et mater super filium
suum et se inuicem diligunt in eodem, quoniam est ex utroque;
simili modo etiam est in ceteris rebus naturalibus his similibus.
/*
– Amice, ergo, considera simili natura in amare tuo, quomodo
sit in eo potestas de differentia et e contrario, istis principiis
inuicem concordantibus super hoc, quod alter alteri tribuit, sibi
retinens illud idem. Ita namque considerando, ascende ad contemplandum
amatum tuum super amare tuum et super ea, quae
consistunt sub amare tui amati, et contemplando considera, quomodo
in amato tuo substantialiter existit potestas de differentia
et e contrario et superapplica cetera principia, scilicet bonitatem,
magnitudinem et cetera. Deinde propende tibi quomodo istae
possessiones sunt essentiales, permanente qualibet hoc, quod
ipsa existit, et existente qualibet alia et e contrario, concordante
qualibet alii et e contrario, in hoc, quod ipsa est, et in hoc, quod
tribuit et acceptat. Quare, si haec omnia contemplando consideres,
secundum huius Artis doctrinam, profecto dicere potes te
contemplationis considerationem superexcellentem habere.
– Et haec est ratio, quare tuus amicus hanc tibi fecit quaestionem,
uidelicet ad excitandum te et mouendum ad multum excellenter
eum contemplandum et ad exaltandum amare tuum in hac
superexcellenti contemplationis consideratione, nec amico sui
amati aliqua dicta displicere debent, tantum debet eius amare
sermones.
[4] Si non esset potestas de differentia et differentia de potestate,
amoris medium existere non posset inter amatum et amicum.
– Amor – ait amicus –, secundum hanc quartam conditionem
`potestatis et differentiae' significatur solutio quaestionis huius,
quam fecit mihi meus amatus. Quoniam, nisi in amare esset potestas
de differentia et e contrario, non posset amare meum existere
inter meum amatum et me; quoniam, si in amare meo esset
potestas, ita quod non esset de differentia, et si in eo esset differentia,
ita quod non esset de potestate, alia alii sufficere non
posset, quia deficeret eis principium et finis. Principium quidem
in hoc, quod alia de alia principiari non posset; finis uero in hoc,
quod potestas non moueretur ad differentiandum neque differentia
ad possificandum.
– Hoc idem etiam esset de aliis principiis, itaque non posset
amare consistere inter amantem et amatum. Sed, quoniam in ipso
amare est potestas de differentia et e contrario, plus est in ipso
amare, quam si alia illarum non esset de alia; et quoniam illud
plus implicat complementum et ponit id, quod sua priuatio ponere
non potest, idcirco potest amare perseuerare inter amatum
et amicum. Quare, amor, bene scio, quoniam amatus meus scit
haec omnia in amare meo, nam ex eo mihi peruenit quicquid habeo
boni et amandi. Tantum autem amatum meum timeo contra
me ex aliquo fieri offensum quod, cum mihi ex aliquo iacit quaestionem,
subito timeo me gessisse quicquid uel dixisse contra eius
ualorem, honorem, reuerentiam et amorem, mallemque mori,
quam quod amatus meus mihi suspectum haberet.
Vndecima qvaestio
[1] – Amice – dixit amatus –, numquid est tibi tanta potestas
amandi amando in me unire, quanta est amando in me unitatem?
Solutio: Concordantia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo
et cetera, in uno et in pluribus concordant.
Priusquam amicus super hac quaestione responderet amato,
considerauit in natura et definitionibus principiorum, in quaestione
contentorum, et maxime in concordantiae definitione; et
prout attingere potuit naturam et definitiones ipsorum principiorum,
respondit amato suo dicens:
– Amate mi, amoris concordantia ad magnitudinem amoris et
ad potestatem amoris applicata, me ducit in uiam tibi respondendi.
Et tibi dico quod ex hoc, quod concordantia est principium
substantiale, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera
concordant in una substantia ex ipsis constituta, ipsis principiis
unientibus de se ipsis ipsam substantiam, sub agente naturali illam
substantiam generante, oportet in tantum amari actum
uniendi illam quantum unitatem eius, cum ipsa substantia potest
suum uniri substantiale et praeter ipsius substantiae unitatem
esse non possit.
– Cum ergo te, amate mi, considero unam substantiam esse et
unum unire de bonitate, magnitudine et cetera unitum, oportet
secundum naturalem rationem me tantam amandi te potestatem
sentire, amando in te unire, quantam eam sentio amandi tuam
unitatem, ut amandi magnitudini satisfaciant magnitudo et potestas,
et ne tuum unire sit minus amabile quam tua unitas, per quod
siquidem unire, tu es una unitas et una substantia, quae conuertitur
cum omnibus principiis tuis.
[2] Amoris concordantia est ipsa, per quam amans et amatus in
amare concordant.
– Amate mi – dixit amicus –, de te et de me procedit amare,
cum sis amabilis et ego amans, in quo scilicet amare existit concordantia
bonitatis, magnitudinis et cetera ipsius amare. Hoc siquidem
amare, tuae et meae similitudines amantur, in quibus
amando concordamus me amante te et te amante me, secundum
ipsas similitudines, quae sunt ipsae scilicet bonitas, magnitudo
et cetera. Quare, si non amarem in te tantum unire quantum
unitatem, non amarem te secundum tuas et meas similitudines;
in te namque tua bonitas unit de semet unam bonitatem in
magnitudine, duratione, potestate et cetera. Ita quod est bonitas
magnitudinis, bonitas durationis, bonitas potestatis et cetera, una
eadem est bonitas et permanet ipsa substantialis bonitas unitiua,
una bonitas in se ipsa, de qua influitur bonitas magnitudinis, bonitas
durationis et cetera. Hoc idem amare habet etiam esse de
tua substantiali magnitudine et de tua substantiali duratione et
cetera.
– Et quoniam bonitas tua, magnitudo et cetera, sunt unamet
unitas, scilicet una essentia et natura eadem numero; et quoniam
bonitas influxa in magnitudinem et bonitas influxa in durationem
et cetera, una eademmet numero est bonitas, existit quidem in
tua unitate actus uniendi, ita quod ipsa bonitas influens, et bonitas
magnitudinis et bonitas durationis et cetera, se unit unam bonitatem
tantum in bonum in substantia, ita quod in ipsa substantia
tua non est, nisi tantum una bonitas.
– Haec autem unio, quae est bonitatis magnitudinis et bonitatis
durationis et cetera, et bonitatis influentis habet esse, quia
bonitas simpliciter et magnitudo simpliciter et cetera principia
substantiae tuae simpliciter sunt unamet essentia et natura eodem
numero, in qua fit unio influentis et refluentis. Influentis
quidem eo, quod bonitas unam influit bonitatem in magnitudinem,
cum ratione bonitatis magnitudinem oporteat esse bonam;
et eo quod unam influit bonitatem in durationem, cum durationem,
ratione bonitatis, oporteat esse bonam, et sic de ceteris
principiis. Refluentis uero eo, quod bonitas magnitudinis et bonitas
durationis et cetera, refluitur una bonitas eadem numero,
quia bonitas huius et bonitas istius et cetera unitur una essentia
et natura numero.
– His igitur sic existentibus, amate mi carissime, oportet me
tantum diligere te ratione uniendi quantum ratione unitatis, ut
amem te secundum tuas similitudines et secundum eas similitudines,
quas mihi donasti, te similitudinibus tuis fruente.
[3] – Amate mi – dixit amicus –, dum considero duas definitiones
antedictas, applicans eas ad undecimam regulam, secundum hoc
oportet me habere tantam potestatem ad amandum in te unire,
quantam ad amandum in te unitatem. Nam, abstrahendo in ratione
mea phantastica magnitudinem, durationem et cetera, bonitatis
tuae, remanet simpliciter unitas tuae bonitatis in ratione
mea; et contrahendo unitatem tuae magnitudinis, durationis et
cetera, ad tuam bonitatem, oportet me considerare in tua bonitate
esse bonificare; nam, sine illa, non esset in ea magnitudo
nec duratio et cetera.
– Ergo, sicut oportet me amare ipsum bonificare tuae bonitatis,
sic oportet me amare unire tuae unitatis, contrahendo bonitatem,
magnitudinem et cetera, ad tuam unitatem, quod scilicet unire
existit inter bonificatiuum et bonificabilem, bonificante existente
alio a bonificabili et e contrario. Hanc autem aliationem amari
oportet, ut ametur eorum inconfusio et ut unumquodque ipsorum
principiorum ametur inconfuse in concordantia amici et
amati, in una unitate essentiae amici et amati et in concordantia
unitatis et uniendi bonitatis, magnitudinis et cetera in amato et
amico.
[4] Magnitudo et potestas adeo magnam et potentem habent concordantiam
in amato, quod in tanto concordant in unire amati,
quantum in eius unitate. Et ex hoc habet amicus tantam concordantiam
amato suo diligendo eius unire, quantam diligendo ipsius
unitatem.
– Amate mi – dixit amicus –, secundum septimam conditionem
`magnitudinis et potestatis', significatur quod ego te possum tantum
amare, quantum amo in te operationem tuae unitatis. Nam,
ex quo tua magnitudo et tua potestas in tantum concordant, magnitudo
quidem unire unum magnificare et potestas unum possificare,
quantum in existere magnitudinem unam et potestatem
unam, et magnitudinem et potestatem unammet essentiam et naturam
eodem numero, oportet in me tantam influi potestatem
amandi, amando unire, quantum amando unitatem, et amando
tantum unitatem, quantum unire. Ex quo in te, amate mi, unitas
et unire sunt eademmet essentia et natura eodem numero, scilicet
unamet substantia, quae est tumet, amate mi carissime.
Dvodecima qvaestio
[1] Magnitudo et uoluntas amici quaesiuerunt ab amato, utrum in
se ipso plus posset amicum remouere a contrarietate, quam in
aliquo alio ente.
Solutio. Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter
diuersos fines.
Indignatus fuit amatus, quoniam magnitudo et uoluntas amici
talem fecerant ei quaestionem et his sermonibus respondit illis:
– In me nulla est contrarietas, sed potius sum ipsa concordantia,
quae est ipsa concordia distinctorum finium, ut sint unus finis
eadem essentia et eodem numero. Ego quidem sum contrarius
contrarietatis, cui cum bonitate, magnitudine et cetera,
contrarior, et quicquid in me est, existit substantiale absque aliquo
accidente: Ego sum quicquid est in me, et quicquid est in
me, est totum meum esse.
– In quo ergo possem ego tantum remouere amicum meum a
contrarietate, quantum in me ipso, uniendo illum mihi et diligendo
et magnificando et bonificando eum in me, cum a nullo
alio ente tantum remota et disparata sit contrarietas quantum a
me? Satis inscium habeo quemcumque facientem mihi talem
quaestionem.
– Et uos, magnitudo et uoluntas – ait amatus –, non multum
bene agitis, cum mihi facitis eam; etenim secundum definitionem
contrarietatis, propendere potestis et bene scire quod, cum ego
sim ipsum, quod dici potest `definitio contradictoria definitioni
contrarietatis', profecto non possum amicum tantum a contrarietate
remouere, quantum in me ipso.
[2] Contrarius amor est qui magno et bono amori amantis et
amati resistit.
– Amate – dixit magnitudo amici –, utique uerum est te esse
concordantiam ac etiam bonitatem, magnitudinem et cetera. Et
quamuis quicumque alius amatus habeat concordantiam et bonitatem,
magnitudinem et cetera, non tanta potest nec sufficit esse
ipsa sua concordantia bonitas, magnitudo et cetera. Verumtamen,
inter te et amicum tuum habet contrarietas magnum posse, quia
facit te minus amari quam honores, parentes, prosperitates, delectationes,
pecuniam et ceteras diuitias huius mundi, ut manifeste
patet et ut in definitione contrarietatis manifestatur. Necnon
etiam contrarietas amicum tuum detinet in laboribus, periculis,
languoribus, suspiriis, cogitationibus, lacrimis et fletibus, de difficilique
uiuit et a te uix sustentatur.
– Ergo, amate, cum tantum possis amicum tuum a contrarietate
remouere et plus in te ipso, quam in alio ente, quare non coniungis
eum in tantum tibi, et non ponis eum tantum in tua concordantia,
bonitate, magnitudine et cetera, quod omnino remotus
sit et disparatus a contrarietate, illum occidente et in tristitia
detinente, quae impedit eum diligere te et honorare ualores tuos?
[3] – Magnitudo – dixit amatus –, sicut in tertio paragrapho de
contrarietate significatur, scire potes quod remoueo meum amicum
a contrarietate plus in me ipso, quam in alio ente et plus
transmitto sibi secundum intentionem et finem similitudines
meas, quam alias. Tu autem, magnitudo, cum ei transmitto similitudinem
meae magnitudinis, assumis eam sub forma paruitatis,
assumens sub forma magnitudinis eas similitudines prosperitatum
huius mundi, quas transmittit contrarietas, compellisque uoluntatem
diligere similitudines meas cum minoritate, sed cum
maioritate illas similitudines, quas transmittit contrarietas.
– Quare non est mirandum, si contrarietate uexetur amicus et
si sit timidus et pusillanimis at audacia nudus, qua indiget ad faciendum
ardua et utilia propter meum honorem et amorem. Tu
enimmet et uoluntas ei contrariamini, subiugantes eum seruituti
contrarii amoris et refunditis super me totum pondus criminis,
quod minime super uos diligitis replicari, nec in bono sed in
malo potius uestra uultis uti libertate, ducentes amicum contra
finem et ueram intentionem ad ea opera, quae uos uultis. Verumtamen
ex his omnibus oportebit uos reddere rationem mihi,
qui uestri sum dominus atque iudex.
[4] In magnitudine concordantiae amici et amati distat uoluntas
ab eorum contrarietate.
– Magnitudo et uoluntas – ait amatus –, secundum hanc sextam
conditionem `magnitudinis et uoluntatis' denotatur quod
plus possum amicum a contrarietate remouere in me ipso, quam
in aliquo alio ente. Nam ex hoc, quod magnitudo concordantiae
maior est inter me et amicum meum, quam inter me et aliquod
aliud ens, quod non est amicus meus, possum ego amicum meum
magis remouere a contrarietate in me ipso quam extra me ipsum.
Quod, si non, falsificaretur quidem praedicta conditio, ita
quod in magnitudine concordantiae amici et amati non distaret
uoluntas eorum a contrarietate, sed potius coniungeretur contrarietati,
distans a concordantia in magnitudine concordantiae
amici et amati, quod est impossibile.
– Quare uobis respondeo secundum antedictam conditionem,
cum sit uera, quod plus possum amicum in me remouere a contrarietate,
uidelicet eum unire mihi, quam in aliquo ente, uniendo
meam concordantiam et suam et magnitudinem meam et te, magnitudinem
amici mei, et uoluntatem meam et te, uoluntatem eius;
similiter et bonitatem, durationem et cetera mei et amici mei,
permanente me concordantia, magnitudine, uoluntate, bonitate
et cetera, absque aliqua contrarietate.
|
1160
1165
1170
1175
1180
1185
1190
1195
1200
1205
1210
1215
1220
1225
1230
1235
1240
1245
1250
1255
1260
1265
1270
1275
1280
1285
1290
1295
1300
1305
1310
1315
1320
1325
1330
1335
1340
1345
1350
1355
1360
1365
1370
1375
1380
1385
1390
1395
1400
1405
1410
1415
1420
1425
1430
1435
1440
1445
1450
1455
1460
|