Benedictus saec. XIII post med.: Epistolae

Pag 171


caritatem vestram vive vocis oraculo multotiens salutavi. Nunc igitur,
quasi furtim me ipsum subripiens, presentem litterulam, cum celeritate
maxima meis manibus annotatam, vobis destinare procuro, que mei vice
fungens tam mente quam corpore validum vigere insinuet Benedictum, de
vestra quamplurimum sospitate gaudentem.


Benedictus … salutem et prosperos ad vota successus.
Sitit ad vos anima mea quam multipliciter et caro mea, eo quod, ab ipsis
nature cunabulis circa me inviolabilis caritatis fundamenta ponentes,
ipsam peramplius et perfectius crementis continuis stabilitis: hanc elapsis
temporibus gratiosis irrigando fluentis, hanc et presentibus ymbre temporaneo
irrorando. O felicis amoris integritas, dum, in ipsa reseratione quam
misistis epistole, vestram mihi presentiam redolentis, ab eius frontis
iocunda pagina usque ad calcem ipsius, structuram amenam, odoriferis floribus
redimitam, caritativis funiculis circumplexam et dilectionis eximie
botris onustam gratissimis, fateor me legisse. O quam immensa tripudiorum!
Plus quam suus ille nepos iocunditate perfunditur ab avunculo plusquam
suo, dum epistolaris series, quam, ut constanter didicit, ipsius calamo
figuratam formatoris, ipsius plenam legentis animo, per Dei gratiam,
insinuat sospitatem. Huius ylaritatis auspicia, quis scribere, quis fando
exprimere possit aut valeat? Enimvero lingua impotens et penna censetur
insufficiens Benedicti, cuius oculi, notas ibidem vestrorum impressas articulis
digitorum notissimas intuentes, limpidioris visus acumina evidentius
admiserunt, mente in excessum iubilationis ablata et intellectu propter
manifestam de vobis scientiam eminentius illustrato. Licet autem huius

Torna all'inizio