Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 28


caruerat; qui meritis beatissimi Anselmi pristinae restitutus est sanitati die quinquagesimo
ipsius obitus.
Dominae Matildae Ubaldus Mantuanus episcopus gaudium et laetitiam.
54. Immenso desiderio vestro desideratam scribimus laetitiam. Fuit quaedam de Capriana,
quae velut animal manibus et pedibus incedebat, quam Deus omnipotens per
merita sanctissimi patris nostri erexit, et ad iter tantum officio pedum, sicut hominis natura
expetit, frui concessit.
Simile etiam remedium cuidam de insula Parmensi, quae est iuxta caput Parmulae,
similiter incurvato conferre dignatus est.
Praeterea puer quidam de monte Claro manum et pedem contractum habebat, cui
Deus utrumque precibus beatissimi praesulis ad certum usum restituit.
Nec non mulieri cuidam de loco, qui dicitur insula Ogeru, quae manum aridam
habebat, per eiusdem patroni nostri intercessionem optata salus advenit.
Cuidam quoque puero de Ripalta visum reddidit.
Quaedam similiter de episcopatu Veronensi, cum iam civitati nostrae appropinquaret,
oculorum claritatem recepit.
Quidam etiam de Plevazano, cuius calcanei natibus indissolubiliter adhaerebant, pristinae
restitutus est sanitati, quem domino et religioso viro Lugdunensi archiepiscopo
ostendimus, et locum denotavimus, ubi calcanei iuncti fuerant. Quae multi ex episcopatu
Brixiae et Veronae diversisque aliis partibus, qui convenerant pro veneratione viri, in vigilia
ascensionis Domini videntes fieri, conversi sunt ad Dominum, abrenunciantes diabolo et
sequacibus, et promittentes se prius ad effusionem sanguinis perventuros, si ad id periculi
devenirent, quam ab hac fide deficerent. Haec omnia in vigilia ascensionis Domini et
in sequenti nocte facta sunt et multa alia, quae prae multitudine invenire non potuimus; quae
si invenerimus, vobis scribemus.
55. Erat praeterea quaedam de castello, cui nomen est Gudiciole, quae pede ex contractione
genu terram attingere non valens, incedendo curva vix duobus baculis infirmos
sustentabat artus. Haec aliquot diebus sancti pontificis postulans misericordiam, consecuta
est suae infirmitatis salubrem medelam.
Fuit pariter vir quidam nobilis genere, Adecherius nomine, qui biduo sanguine e naribus
erumpente, velut de vena ferro percussa, de sola mortis exspectatione iam cogitabat.
Sed cum iam nulla medicorum adhibita cura perrumpentem sanguinem valebat restringere,
interpellans sanctum pontificem atque ad ipsius corpus se venturum devotans instantis
mortis evasit periculum meritis et precibus sanctissimi viri.
Epistola altera Ubaldi episcopi Mantuani ad Mathildam.
56. Miraculorum quaedam vel oblivioni tradita vel antea incognita nunc vero comperta
notitiae vestrae praesentare cupio. Remeantes cum gaudio Brixienses de quibus
nuper scripsi vobis, cum iam perventum esset ad vadum, quod paululum est supra Godium,
non reperta ulla navi, nullam in corde suo tulerunt molestiam, omnem in Deo et sancto
Anselmo ponentes fiduciam. Moram itaque facientibus, quodam equo ex alia parte fluminis
viso, qui moriens et exhalans absque cibo et potu per triduum ibi iacuerat, quidam ex eis
indubitanter rogavit Deum et sanctum Anselmum, ut surgeret et omnes transveheret. Qui
mox surrexit, et ad transferendum eos se obtulit. Ecce quam magnifica patris nostri merita,
ecce quam imperiosa potentia. Mortis lex frangitur, sua iura mutari queritur, obnoxius
morti eripitur, vitae conceditur, vitae reparatura ut servis Dei obsequatur, et, qui se ferre
non poterat, ad ferendum onus praeparavit, et tam famulanter ad parendum se offert, quasi
ratione non careret. Velle dicere videtur, si natura pateretur, cur me non ascenditis? cur
me ad servitium vestrum non esercetis? Non sum ob aliud vitae concessus mortisque faucibus
ereptus.
Interea quidam nautae videntes illos apud ripam manentes navigio ad transvehendum
illos advenere, sperantes se ab eis precium habere posse. Quam navem intraverunt,

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50
Torna all'inizio