Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

381


et imperatorem introducere. quod cernens papa capita Apostolorum
in gremio cepit et nudis pedibus cum cardinalibus ea ad
ecclesiam Sancti Petri apostoli deportavit et illuc populum Romanum
convocavit. ibique capita Apostolorum nuda populo cum
lacrimis multis ostendens, in tantum eos verbis ferventibus animavit,
quod fere omnes contra imperatorem cruce signati fuerunt.
cumque imperator circa Romam cum exercitu consisteret et se in
brevi intraturum esse speraret, audiens tantam populi
mutationem, inde recessit. post capcionem autem supradictorum
prelatorum galee imperatoris et Pisanorum sepe in Riperiam
Ianuensem veniebant et plures molestias inferebant. propter quod
Ianuenses galeas .LXXXXVI. potenter armantes, omnes illas
galeas taliter fugaverunt, quod ultra accedere non presumpserunt.
huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXLIII.
electus est in papam dominus Sigembaldus de comitibus Lavanie
et Innocentius quartus appellatus. verum cum a dicto
Frederico et eius militibus apud Sutrium nimium artaretur,

Torna all'inizio