quicquid possessionis et iuris proprietatis, nec
non conditionis ex eadem habebat Insula.
I. ABBAS ROMANUS.
Igitur Abbate Romano jam ordinato, et in
apparatu fundandae Piscariae Ecclesiae studiosus,
insistente, quidam Auderadus Amiternensis
concessit pro anima sua ipsi sancto loco
in subsidium Monachorum servos et ancillas,
in loco nomine Urbeto, et vallem Civitonicam,
et in Pantano et Civitate Caballari; et
terram modiorum mille nongentorum. Eodem
modo fecit consobrinus ejusdem Auderadi,
nomine Manardus, pro anima sua, et genito¬ris
sui Auderadi, et matris suae Mariae, omnia,
quae habebat in ipso monte Sancti Mauri, vidilicet
silvas et terras, et in loco nomine
Poze terram viginti modiorum.
Ipso quoque tempore Romanus, religiosus
Abbas, fecit plurimas praediorum emptiones,
videlicet a Liutaldo terram in eadem Insula
Piscariae.
Praeterea Suppo Piceni Comes, qui et Dux
inscribitur, in Imperatoris exercitu fulgidus,
sub ipso tempore traslationis Beati Clementis
obtulit pro luminariis ante ipsum sanctum corpus
habendis quamdam villam suam apud Pinnensem
Civitatem, nomine Paternum, cum
reditibus et omnibus sibi jure pertinentibus.
Item Romanus Reverentissimus Abbas eo
tempore quo Monasterium constructi debebat
emit in Beloniano, Caniano, et vico Teatino,
terras, casas, vineas, et omnes res Magelfredi,
filii Formosiani, possessionem centum viginti
modiorum praeter silvas et vineas, et
omnem haereditatem suam, sicut videbatur habere
in montanis, et planiciis.
Igitur cum in vico Teatino in campestri
planiite juxta fluenta Piscariae maneret exercitus,
et Domnus Imperator Ludovicus ad fundationem
Monasterii vehementer anhelaret.
Eodem tempore tractata et habita cambitione
cum Grimbaldo Pinnensi Episcopo de Casauriensi
insula, accepit ab eodem scriptum
confirmationis.
Sane Romanus Abbas prudenti consilio a
possessionibus sibi venditis viros qui eas ven¬debant
non penitus excludebat, sed et nonullis
de venditoribus a se possessiones emptas,
et in Monasterii jus conversas beneficiali ordine
legaliter praestabat, sicut fecit de quibusdam
viris Arifredo et Ildeperto et Raciperto, qui¬bus
ipsas res, quas ipsimet vendiderant, Paterno,
Selcano, et Ragiano concessit sub cer¬to
censu. Cum igitur Ludovicus Imperator
Beneventum proficisceretur, fundati jam Ca¬sauriensi
Basilica, commisit ipsum opus Domno
Romano Abbati ut donec idem Imperator
rediret, structurae parietum insisteret, et in
emendis possessionibus valde solicitus et intentus
esset. Unde sub ipso tempore fecit per
plurima loca plurimas emptiones villarum,
praedorium, casalium, domorum, terrarum,
vinearum, camporum, multarumque rerum
mobilium et immobilium. Nam in villa Flec¬cine
omnnes res cuiusdam Rimonis, filii quon¬dam
Aderisii ex genere Alaammandorum; et
omnes res cujusdam Rosperti filii quondam
Leonis in villa lucino Tocci tenemento, et
omnes res et substantias cujusdam W. Indeperti
filii quondam Luponis in Villa quae no¬minatur
Scanglare Castello Sancti Valentini
pertinente.
|
|