Fata dicuntur eciam1, ut patet in li. Vir.  c.  Fatum. 
De Allecto plene 								c.100r.b 
Rubrica LXXXI 
Descendamus consequenter ad potenciam, truculenciam 
et officia cuiuslibet Furiarum. Dixi enim supra quod una 
nominabatur Allecto, significans cogitacionem pravam, 
cuius potenciam, truculenciam et officia descripsit Virgilius, 
dicens, in li. VII: 
"  Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 
Infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 
Ireque insidieque et crimina noxia cordi. 
Odit et ipse pater Pluton, odere sorores 
Tartaree monstrum: tot sese vertit in ora 
Tam seve facies, tot pullulat atra colubris"  . 
Et subdit: 
"  Tu potes unanimos armare in prelia fratres 
Atque odiis versare domos, tu verbera tectis 
Funereasque inferre faces, tibi nomina mille, 
Mille nocendi artes"   etcetera.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |