Inter multa quidem mala, quae rex gesserat isdem,
Quatuor advenit Napolim lunisque resedit:
Urbs manet invicta, rediit sine coniuge missa.
Salerni produnt, capiunt, misere Panormum
Regi Tancredo de tanto munere laeto.
Morbo devicti, remeant ad propria dicti;
Iudicio Christi remanent per rura relicti,
Vix superest tellus morientibus his sine ferro.
Rex Capuam venit, feretro se ponere fecit,
10Et dux multorum lecto defertur equorum;
Muscaecerbellum iubet hic assumere bellum.
Cui sic incepit: Pro me Corrade manebis.
Annuit et, vitam pro quo nec ponere vitat,
Et roccae Sorae Corradus dulcis in ore.
De iussu cuius Arci remanet Diopuldus;
Et dux multorum cum paucis Theutonicorum;
Et patrios lares repetit sine coniuge, quam rex
Duxerat in regno secum remanere paterno.
Quos comes Acerrae sequitur, capud est quia guerrae.
Hunc statuit dictus regni dominumque magistrum;
Corde quidem parvus fuit hic, sed corpore magnus,
Pulcer in aspectu, viso velud angue receptus
Et fugit in bello vel ferrum iungere ferro,
Nomine Riccardus, nimis ad certamina tardus.
Fallax fortuna, quae dat post prospera dura,
Deseruit dictum, de quo satis est modo dictum.
Hic Capuam venit, hancque dolo non marte recepit:
De quibus invenit, nullum plus vivere quaerit.
Datque et aquaeductus morientibus is sine lussu
Quod plaustro ponunt, canis est et fluminis onus.
Et de castello Capuae fit pax sine bello:
Liberet ut dictus Corradus se, dedit ipsum.
Nil modo plus dicam, rediit gens pestis iniqua:
Ad mala multorum remanent duo Teutonicorum.
Hi patriae fulgur Corradus est et Diopuldus.
Hi renovant bellum, perturbant undique regnum.
Hi via cunctorum radix; doctrina, malorum,
Ad famam quorum rediit gens Teutonicorum,
Per mare; per terras reparantur et undique bella.
Ad Siculum ducat calamum nostrum mea Musa,
Mentibus adducat, quae sit fortuna secuta
Tancredum regem cum commissa sibi gente.
Reddat ut ablatam Romae mandat cui papa;
Reddidit, hancque cito missi retulere marito,
Et pater et natus a summo rege vocatus,
Deserit ad dicta puerum cum matre relicta,
Cui fuit et nata, pro multis luce creata;
Quam sibi coniunxit, rapuit, de carcere duxit
In bello doctus Brimmae Gualterius hostis.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|