etiam illa quae conveniunt in tribus motibus, scilicet augmento et diminutione
et alteratione, secundum quod augmentum et diminutio non est sine
generatione et corruptione, quae etiam alterationis terminus est. Sed loci mutatio,
ut in 8 Phys. Probatur, est maxime perfecta, quia nihil variat de eo quod est
intraneum rei; unde subiectum huius motus est ens completum in esse primo, et
in omnibus proprietatibus intraneis rei; et talis motus convenit corpori caelesti;
et ideo materia eius est sicut subiectum completum in istis inferioribus, ut dicit
Commentator in lib. De substantia orbis; unde remanet communitas materiae
secundum analogiam tantum.
ARTICULUS 2
Utrum omnia sint creata simul, et distincta per species.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnia sint simul creata, et distincta per species. Primo per
hoc quod habetur Eccle. 18, 1: «Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul».
2. Praeterea, magis distat spiritualis et corporalis creatura, quam duae corporales.
Sed spiritualis et corporalis simul facta esse ponuntur. Ergo multo fortius
omnes corporales.
3. Praeterea, ut dicitur Deut. 32, 4, «Dei perfecta sunt opera»; nec potest esse
ratio quare perfectio ad tempus differretur, quam creatura per se consequi non
poterat, nec ab alio nisi a Deo. Cum ergo creaturae secundum suas perfectiones
in species distinguantur, videtur quod a principio sub distinctione specierum
creata sint omnia.
4. Praeterea, opus creationis divinam potentiam manifestat. Sed potentiam
agentis minus demonstrat effectus successive completus quam subito in sua
perfectione productus. Ergo videtur quod a principio omnia simul distincta sint.
5. Praeterea, constat quod Deus totum opus unius diei in uno momento produxit.
Ergo videtur ridiculum dicere, quod in toto die ab operando cessaverit usque ad
principium alterius diei, quasi ex opere lassatus. Ergo videtur quod non per successiones
dierum creaturae distinctae sint, sed a principio creationis.
6. Praeterea, partes universi dependent ab invicem, et praecipue inferiores a
superioribus. Sed eorum quae dependent ab invicem, unum non est sine altero.
Ergo videtur inconvenienter dici quod primo fuerit aqua et terra, et postmodum
stellae factae sint.
|
|