illa talis mora est quantitas. Item oponitur: nullum corpus individualiter
uno eodemque tempore potest esse in diversis locis, sed vox eodem tempore
replet auditus multorum, ergo vox corpus non est, ergo non est
aliquod visibile. Dico quod vox non est in diversis secundum essentiam
sui, sed tantum secundum auditum; vel vox, que profertur ab aliquo,
non est in pluribus, sed tantum in eo qui profert. Quid ergo auditur?
Similis vox et non ipsa, sicut iacto lapide in aqua fit orbis, et ille vicinas
undas impellens facit alium orbem sibi in orbe similem, sed in singulari
sua essentia prorsus deformem et alterum. Sic et in voce dicendum.
Item: vox est percussio aeris per linguam, sed omnis percussio est
actio, ergo omnis vox est actio, ergo omnis vox accidens, ergo omne
nomen est accidens, ergo nullum nomen est visibile. Dico quod sic debet
intelligi: vox est percussio aeris, id est vox est aer percussus. Item:
omnis vox est corpus, sed omne corpus est perpetuum, ergo omnis vox
est perpetua, ergo falsum est quod dicit Aristotiles: «dictum est nec
iterum sumi potest et omnis vox prolata perit». Dico quod omnis
vox, in eo quod corpus est, perpetua est. Quod vero dicit Aristotiles:
«dictum est verbum nec iterum sumi potest» sic debet intelligi, quia non
denuo possit prolatum in eadem singulari prolatione resumi, ut si crebro
dixero hoc nomen “homo”, numquam in eadem singulari dicendi prolatione
seu ratione repeti potest, sed semper alia ratione dicendi est prolati
verbi facta repetitio. «Vox vero prolata perit», id est desinit audiri.
His ergo rationibus liquet quod quedam nomina sunt visibilia, ut litterale
et vocale; quedam sunt invisibilia, ut cogitabilia et intelligibilia,
a quibus vocalia nomina dum proferuntur denuo repetuntur.
Sed que sunt nomina invisibilia divinorum nominum? Ad quod dicendum,
quod ante quam essent ista nomina divina imposita, puta hoc
nomen “on” “bonus” “iustus” “optimus”, abhinc quicquid tale reperitur
inter nomina theologica, erant ab eterno et coeterna nomina intellectibilia
que constiterunt et sunt invisibiliter in mente divina, que
dicuntur istorum nominum ydee, hoc est forme exemplares, de quorum
car[a]ct[er]istico Deo sanctis inspirante prophetis hec emanarunt, quibus
sacra theologia in spiritu Dei indicibiliter vestitur condecoratur et
amic[t]itur. Et quia huiusmodi forme sunt in mente divina et sunt
in Deo, queris <an> sint divina natura huiusmodi forme aut aliud a divina
|
|