n. 67
Item scribit Petro dominus Capuanus, et primo laudat eum,
et postea mordaciter reprehendit.
Nondum me salutaverat epistola quam misisti, cum ex
duabus missis a me non levis querela perstreperet, tanquam
eas in incertum direxerim, ut per arida climata
gelidum aera salutarent. Ideoque se relegatas potius causabantur
quam missas, dum ad illum receperant legationis
officium, cui sensus et probitas quietem invident,
magisque sibi domesticant discursus quam status, quem
sic per fastigia sublimia distrahunt, quod modicum in
eo minoribus familiaritatibus relinquant. Igitur dum
querelis hujusmodi mentem divellerent, ac si mihi veris
objectionibus conclusissent, tua subito responsalis se
obtulit, et indicto silentio murmuri, spiritum in me pacificavit
quiete. Nec mora, nexus tarditatis rumpitur,
facies epistolae revelatur, ridet species quia nisi defuerit
colorum varietas, figurabat picturam. Sed quam primum
per clausulas diffunditur oculus, miratur legentis studium,
si potuit in nomine tale ingenium concipi, quod
tantam verborum pariret majestatem. Volebam (fateor)
turbam quae aderat postico fallere, ut familiarius mecum
essem, ne tam dulciloquii vel stilla deflueret, quae
legentis sensibus raperetur. Credis ne potuerim, quin
citius odor vineae domum repleverit, quandoquidem in
facie Jacobi, quam aliqui nondum viderant, Petri paginam
jam legebant. Fit concursus ad lectionem, urgeor,
oblectat series, mulcetur auditor, sed sudant ingenia,
dum satagunt provehi ad alta tribunalia styli. Occurrit
tandem ille versiculus:
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sed beatus qui intelligit, neque curam negligit; sed dum
vacat surculis insertis, surculos sibi inserit ex electa vinea
|
|