DE PROMISSIONE FACTA PER SUSPITIONEM A VIRO
UXORI SUE.
Petrus promisit et ad sancta Dei evangelia iuravit
tali uxori sue, vel tali, quod tenebit et tractabit ipsam
in omnibus et per omnia ta[n]quam bonam uxorem, et
sicut decet bonum virum tractare et tenere bonam
uxorem et mulierem, et quod non faciet, nec fieri faciet,
per se vel per alium, nec fieri pro posse permictere eidem
aliquam iniuriam vel molestiam aut offensionem qua
vitam vel aliquod membrum admictere possit; alioquin:
promisit ei [pro] pena t(antu)m, et post firmum, sub
ypotheca rerum suarum, et ren(umptians) et cetera.
Insuper talis principalis, eius rogatu et mandato, se
suosque heredes et bona obligans, promisit ei quod
faciet ipsum Petrum observare et adimplere ut supra
promisit; alioquin: promisit tot pro pena, et potestati
observare; ren(umptians) et cetera.
DE MANDATO DEBITUM CONTRAHENDI PRO ECCLESIE
UTILITATE.
Talis abbas vel prelatus, protestando quod talem pro
negotiis ipsius ecclesie ad sedem appostolicam destinabat,
de assensu suorum fratrum et monachorum, sive
canonichorum talium presentium, et apponantur fines
et nomina, dedit mandatum et liberam potestatem, et
licentiam concessit eidem mutuum contrahendi usque
ad quantitatem librarum tot talis monete, et bona ecclesie
pro pena obligandi, promittens, consensu predictorum,
debitum ab ipso contractum persolvere, et obligationem
bonorum, pro predicto debito factam, et firmam
et ratam habere, omni exceptioni et privilegio
ecclesiastico ren(umptians) et cetera.
DE MANDATO IN MORTE FACTO.
Vel ita breviter: talis, sanus mente, eger corpore, vel
talis sanus mente et corpore, si contingerit ipsum mori,
|
|