Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 155


quo rex Grimuald pacis firmissimae foedus inierat. Cuius Grimualdi vires Perctarit
etiam aput Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Brittaniam
insulam Saxonumque regem properare disponit.
33. At vero Grimuald nono die post flevotomum in suo palatio constitutus,
accepto arcu cum columbam sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena
dirupta est. Cui, ut ferunt, medici venenata medicamina supponentes, eum ab
hac funditus privarunt luce. Hic in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua
capitula legis, quae ei utilia visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus,
audacia primus, calvo capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus.
Sepultum autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris, quam
dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem Ariperti regis
expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit, regnavitque
ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege
adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem
ascendit, ut ad Brittaniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam
aliquantum per pelagus navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit
in eadem nave consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi esset, ille
qui clamabat subiunxit: "Dicite illi, revertatur in patriam suam, quia tertia die est
hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est luce". Quo audito, Perctarit statim
post se reversus est, veniensque ad litus, invenire personam non potuit, quae ei de
Grimualdi morte nuntiavit; unde arbitratus est, non hunc hominem, sed divinum
nuntium fuisse. Exindeque ad patriam tendens, cum ad claustra Italiae venisset, iam
ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem cum magna Langobardorum
multitudine praeparatam, se repperit expectari. Itaque Ticinum reversus, exturbato
Garibaldo puerulo a regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem Grimualdi
in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus, iustitiae tenax
pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit exindeque Rodelindam
suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.

Torna all'inizio