Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 383


11. Fallacia peccati . Peccatum vocat diabolum,
vel incredulitatem, quo vel qua fallantur infideles,
ne credant quod credendum est.
12. AMBROS. Participes enim Christi , id est, unus
effecti sumus cum illo si quidem ipse caput est, et
nos membra.
13. Si tamen initium . Quid est initium substantiae?
Fidem significat, per quam subsistimus, et
Deo nati sumus in filios.
14. LANFR. Initium substantiae . Substantia vocat
fidem, quia ipsa velut fundamentum bonis operibus
substat, id est jacet.
CAP. IV.—1. LANFR. Et quidem operibus . Probat
duas esse requies, unam terrenam, quae promissa
est Judaeis; aliam coelestem quae promittitur nobis.
Et est responsio, quasi aliquis diceret: Quare dixisti:
ingredimur in requiem, cum in nullam promissionis
terram intrare nobis non tantopere utile sit? Duae,
inquit, requies sunt.
2. Et requievit . Haec est requies quae promittitur
sanctis, videlicet coelestis, ineffabilis Dei suavitas.
3. Quoniam ergo superest . Quia quidam, inquit,
intraturi sunt in requiem Dei coelestem, et hi quibus
annuntiatum est in deserto non introierunt,
quia verbum non crediderunt. Admonentur praesentis
temporis fideles, ne obdurent corda sua verbo Dei,
sicut obduraverunt superiores increduli, eos enim

Torna all'inizio