Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 129


(25.) Primo requiritur quod sedata et depressa uoce principia nostra
dicimus. Nam leduntur arterie, si, antequam uox bene permulsa est acri
clamore compleatur.
Secundo requiritur ut interuallis longioribus <utamur>; reuertitur
enim spiritu uox et arterie reticendo acquiescunt.
Tertio, ut continuum sermonem remittamus et ad sermonem transeamus.
Commutationes enim faciunt, ut nullo genere uocis effuso in omni
uoce integri simus.
Quarto, ut acutas uoces exclamationis uitemus; ictus enim fit, et
uulnerantur arterie acuta atque attenuata nimis exclamatione.
Quinto oportet ut uno spiritu continenter multa dicamus extrema
oratione; fauces enim calefiunt et arterie complentur et uox que
[tractata varie] <est> reducitur in quemdam sonum equabilem atque
constantem. – De magnitudine uero uocis eadem sunt precepta que de
firmitudine dicta sunt.
(26.) Molitudo uocis diuiditur in sermonem, contentionem, amplificationem.
/*
Sermo est oratio remissa et finitima cotidiane locutioni.
Contentio est oratio acris ad confirmandum et ad confutandum accomod<at>a.
/*
Amplificatio est oratio que uel <in> iracundiam inducit aut ad misericordiam
trahit animum auditoris.
(27.) Sermo diuiditur in quatuor partes: dignitatem, demonstrationem,
narrationem, iocationem.
Dignitas est oratio cum aliqua grauitate.
Demonstratio est oratio que docuit quomodo quid fieri potuit aut non
potuit.
Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.
Iocatio est oratio que ex aliqua re uerisimili risum pudentem et liberalem
potest comparare.
(28.) Contentio diuiditur in continuationem et distributionem.
Continuatio est orationis annunciande acceleratio clamosa.

Torna all'inizio