nostrum est contulisse locis, sitque acceptabile nobis,
que ad eius locum plenissima misericordia dignum huiusmodi pii
operis in sidereis conferatur arcibus remuneracionem. igitur quia
petistis a nobis, quatenus monasterium Beati Vincencii martyris,
situm supra fluvium Vulturnum, territorio Beneventano, partibus
Samnie una cum suis pertinenciis, et monasteriis, videlicet venerabile
monasterium Beati Petri apostoli, situm iuxta fluvium Sabbati,
territorio iam dicto Beneventano; sed et monasterium Sancte
Dei genitricis Marie in Loco Sano; item monasterium Salvatoris
domini nostri Iesu Christi, quod positum est in Alife; nec non et
monasterium in honore Sancte Marie edificatum, videlicet in territorio
Marsicano, loco Apinianici; porro monasterium Sancti Mauri
infra comitatum Atinense; quam et aliud monasterium Sancte Dei genitricis
Marie, situm in territorio Pennense, in loco, qui dicitur
Musano; nec non et monasterium aliud, consecratum in honore
Sancte Dei genitricis Marie, loco qui dicitur Duas Basilicas; item
et aliam cellam Sancte Marie) in Duas Basilicas, (quam una cum
|
|