Salimbene de Adam: Cronica

Pag 141


loqueretur. Cumque interrogatus fuisset a domino Ghirardo Parmensium
potestate quo tenderet et ad quid, respondit quod
trahebatur et impellebatur. Trahebatur ab imperatore et impellebatur
a papa, qui eum mittebat. Quasi voluit dicere quod ibat
ab amico ad amicum. Et fuit reputatum ab auditoribus sapientissimum
verbum, iuxta illud quod scriptum est, Eccli. XIII: Dives
locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes
perducent. Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit,
subvertent illum
. Verumtamen dicitur, Eccli. XXXVII: Qui
sophystice loquitur, odibilis est, omni re defraudabitur. Non est
illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est
.
Item Prover. XXVI: Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,
sic parabola in ore stulti
. Hinc est quod, cum aliqui interrogantur:
«Qualiter vultis ova?», respondent quod volunt ea
sicut sunt. Quod est dicere, secundum intellectum eorum, vel
quod nolunt comedere, vel quod nullo modo volunt ova. Et possent
simplici sermone loqui, sicut religiosos decet, quia, sicut dicit
Sapiens, Prover. III, cum simplicibus sermocinatio eius, scilicet
Dei. Item Ecclesiasticus XX dicit: Est tacens non habens sensum
loquele, et est tacens sciens tempus apti temporis. Homo sapiens
tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt
tempus
. Ideo infra dicit Ecclesiasticus: Ex ore fatui reprobabitur
parabola. Non enim dicit illam in tempore suo
. Ideo dicit
Sapiens, Eccle. VIII: Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Omni negotio tempus est et oportunitas
. Item Eccle. III:
Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub sole.
Item Eccli. XXVII: In medio insensatorum serva verbum tempori.
Item Eccli. XXXII: Adolescens, loquere in tua causa vix. Si bis
interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum
(et ponitur hic
caput pro fine). In multis esto quasi inscius et audi tacens simul
et querens, et loqui in medio magnatorum non presumas, et ubi sunt
senes, non multum loquaris
. Item Prover. XVII: Stultus si tacuerit,
sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens
.
Porro secundus defectus fratris Helye fuit quia multos inutiles
recepit ad Ordinem. Habitavi in conventu Senensi duobus
annis, et vidi ibi XXV fratres laycos. Habitavi in Pisano IIII

Torna all'inizio