Cedici, toto ipso aestivo tempore ibi perendinans
mansit. Igitur eodem ibidem augustaliter
permanente, Domnus Adam Abbas in Curia,
quae in ipso Campo ab Episcopis, Comitibus
et fere totius regni Principibus, atque ipsarum
Provinciarum Judicibus solemniter est celebrata,
a Scamberto Piscariensis Monasterii
Praeposito Imperialibus perlectis privilegiis,
recuperavit super adversarios et pervasores
rerum Sanctae Piscariensis Ecclesia: et judicio
ipsius Imperialis Curiae reinvestitus fuit de universis
rebus et possessionibus, quas a principio
sui Piscarierisis Abbatia tenuerat, atque possederat,
in Comitatu Amiternino et Farcomno,
et in Comitatu Marsicano atque Valvensi, et
positum inde fuit Imperiale bandum, sicut in
ipsius notitiae scripro reperitur et legitur.
Postquam autem regressus est Abbas Adam
ad Monasterium, studebat omni solicitudine
recuperare omnia fere quae temporibus Antecessorum
suorum perdita, vel vendita, vel in
vadimonio posita fuerant. Nam super quibusdam
viris Lupo et Deodato, et super quibusdam
Joanne et Amico germanis, quoddam tenementum,
Gemmerutum vocitatum, per sententiam
Curiae recuperavit, quod tenementum
castro Castellionis addixit; construxit enim in
eo tempore ipsum Castellum ubi solebant
esse harae porcorum et stabula jumentorum,
in quo posuit vicum qui Pinnensis appellabatur,
et Gemmetum, et duas villas, quae ambae
Cevaranum¬ dicetantur, cui nomen indidit
et ipsum vocari instituit Castellionum, eo
quod ibi antea in castris suis solebant sedere
pastores ovium. Fecit et Bitturritum ex nomine
dictum Villulae; quae antea sic vocabatur,
cui Bitturrito Blunsam junxit cum Petaciano,
Perule, et medietate Opaculi.
Scifredus et Tresidius supradicti fratres
quos Beati Clementis virtute supra diximus a
mortali aegritudine liberatos, circa suam Ecclesiam
semper fuerunt devoti. Quorum unus,
Scifredus scilicet, ab Adam Abbate conventus
et exoratus possessiones ab antecessoribus
ipsius Scifredi occupatas, quas Abbatia Sancti
Clementis amiserat a tempore quo fuit imminuta
ex desolatione barbaricae gentis, venditionis
actione reddidit et quietavit. Est autem
haec possessio in Frelle, Mosellule, Tocco,
Boloniano, Casule et in Cori, pro qua suscepit
praedictus Scifredus duecentos solidos. Ex
istarum quidem villarum pertinentiis castellum
nomine Mosillule fuit ex illo tempore a pervasoribus
violenter aedificatum atque retentum.
In hujus vero Misillule tenemento est Ecclesia
in honore et vocabulo Sancti Andreae Apostoli aedificata,
et a priscis temporibus in obedientiam
Monasterii Beati Clementis addicta.
Confutavit etiam idem Abbas Adam quemdam
potentissimum, Bezonem nomine, de
possessione mille modiorum terrae in Caramanaco,
et Piccerico, quae ei ad censum data
fuerat, et cum censum reddere, et ea quae
pollicitus erat Ecclesiae observare nollet, et
terram in dominio contra jus et fas ipso tempore
teneret, tandem devictus judicio, quod
injuste tenebat dimisit, et ne ultra repeteret
confirmavit scripto. Igitur in ipso tempore
istas possessiones possideret Bezo non proprio,
sed Beati Clementis titulo, aedificavit ex eis
Castellula duo in valle de Caramanaco, unum
videlicet ultra fluvium Orta, et Orsente, quod
vocavit Picericum, eo qubd picae ibi circinebant,
|
|