cum consistat in medio secundum philosophum et consurgat ex tota et
integra causa, secundum Dyonisium De divinis nominibus , et iterum
quia bona sensibilia magis nota sunt apud multitudinem hominum quam
bona rationis.
Ad quartum dicendum quod peccatum aliquorum dicitur naturale vel
quia est a parentibus dantibus naturam sive sit per naturalem originem
carnis sicut est peccatum originale, sive sit per imitationem peccatorum ipsorum
parentum vel quia per longam consuetudinem firmiter habituatum
est, quia consuetudo est altera natura, ut dicitur in libro De memoria
et reminiscentia.
Vel quia quis nascitur in peccato. Uno enim modo natura idem est quod
nativitas, sicut dicitur in V Metaph. Et omnibus dictis modis peccatorum
peccatum Iudeorum erat naturale, non quidem a natura vera, set a
natura corrupta que non nature sortitur, sicut privatio forme vocatur forma
secundum philosophum in II Phisic. Ad quintum dicendum quod
apostolus per naturam intelligit nativitatem, quia omnes nascimur in peccato,
secundum quod bene exponit glossa. Ad sextum dicendum quod
peccatum dicitur esse naturale gentili omnibus predictis modis, et quia a
natura sic corrupta inclinabatur ad peccandum. Iuxta illud Gen. IX
<< Sensus enim et cogitatio humani cordis, in malum prona sunt ab adolescentia
sua >> . Set iustificatio a peccato dicitur ipsi fuisse contra naturam ipsius
corruptam, nec contra veram. Item contra naturam propriam et particularem
nec contra naturam universalem, secundum quam omnis creatura subicitur
universali agenti, idest deo, quia sicut dicit glossa Augustini Contra
Faustum. << Deus auctor nature nichil contra naturam facit >> . Item contra
naturam nobis notam, idest contra solitum cursum nature, ut dicit glossa
quia non est consuetum quod surculus male arboris inseratur bone arbori,
set potius econtrario. Ad septimum dicendum quod non meremur naturalibus
que sunt nobis a natura, idest a nativitate et a dante naturam,
set meremur naturalibus que sunt secundum naturam, idest inclinationem
nature. Ad octavum dicendum quod peccatum dicitur esse ab inclinatione
naturali secundum naturam corruptam, set non secundum naturam integram;
et iterum secundum complexionem naturalem corporalem ut animalis
est, set non ut huius animalis, idest hominis, est, in quo naturaliter sensualitas
subicitur rationi et eodem modo potest esse facile et difficile. Unde
Sap. V << Lassati sumus in via iniquitatis, ambulavimus vias difficiles >> .
Quamquam et in actu virtuoso sit difficultas ex parte operis vel facti, set
est facilitas ex parte operantis vel animi. Ad nonum dicendum quod aliquid,
|
|