Sic ergo vere est aliquid quo maius cogitari non potest, ut nec cogitari
possit non esse.
Et hoc es tu, domine deus noster. Sic ergo vere es, domine deus
meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua mens
posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super creatorem,
et iudicaret de creatore; quod valde est absurdum. Et quidem quidquid
est aliud praeter te solum, potest cogitari non esse. Solus igitur verissime
omnium, et ideo maxime omnium habes esse: quia quidquid aliud est non
sic vere, et idcirco minus habet esse. Cur itaque " dixit insipiens in corde
suo: non est deus ", cum tam in promptu sit rationali menti te maxime
omnium esse? Cur, nisi quia stultus et insipiens?
Capitulum IV.
Quomodo insipiens dixit in corde, quod cogitari non potest.
Verum quomodo dixit in corde quod cogitare non potuit; aut quomodo
cogitare non potuit quod dixit in corde, cum idem sit dicere in
corde et cogitare? Quod si vere, immo quia vere et cogitavit quia dixit
in corde, et non dixit in corde quia cogitare non potuit: non uno tantum
modo dicitur aliquid in corde vel cogitatur. Aliter enim cogitatur res cum
vox eam significans cogitatur, aliter cum id ipsum quod res est intelligitur.
Illo itaque modo potest cogitari deus non esse, isto vero minime. Nullus
quippe intelligens id quod deus est, potest cogitare quia deus non est,
|
|