Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
ut mare non incongrue nuncupetur. Sed constat eum ex
concursu maximorum fluminum ab aquilone cadentium in
aquas perpetuas et maximas ampliatum, nullos exitus patentes
habentem nec se usquam alicui mari iungentem. Est preterea
nationibus multis conterminus, habens in circuitu portus et litora,
et navigia vehit ingentia, patiens insuper tempestates et maris
accidentia reliqua.
CAULAS lacus est in Iudea haud longe a fonte Chebron.
CLITORIUS lacus est Ytalie, cuius ex aqua si quis potaverit in
vini odium incidit.
CLITUMNUS lacus est Umbrie, apud quem aiunt maximos
boves gigni; supra eum fontem diximus.
COCYTUS secundum quosdam lacus est apud inferos; alii
dicunt fluvium.
COPE sunt lacus in Syria, Arabia et Numidia, apud quos a
circum habitantibus bituminis ingentes colliguntur moles.
COTANICUS in Sycilia lacus est.
CROBSITARIA lacus est ex quo non solum qui biberint sed
qui ex eius aquis lavaverint moriuntur.
CIMINUS lacus est apud Hetruscos in monte cui et Ciminus
nomen est, quem taliter natum fabulosa dicebat antiquitas.
Nam cum aliquando ad hos populos devenisset Hercules et ad
ostendendam virtutem suam forte provocaretur ab eis, defixit
in solo vectem ferreum; quem cum nullus posset auferre, rogatus
sustulit eumque confestim aqua secuta est, que lacum
fecit.
CURTIUS olim lacus fuit ubi nunc Roma est. Verum dum
excresceret civitas, factis subterraneis cloacis, exhaustus est.
Nominis huius triplicem causam retulerunt antiqui. Quidam
dixerunt eo in loco terre hyatum apparuisse et ab aruspicibus
fuisse responsum deum Manio postilionem postulare, idest civem
fortissimum eodem micti. Quam ob rem Curtium quendam,
strenuum virum, tanquam ipse postularetur, armatum
aiunt conscendisse equum ac sese in hyatum precipitem dedisse,
eoque facto coisse terram et sic eius corpus humatum fuisse
locoque nomen datum visum est: et sic non lacus fuisse videtur
aquarum, sed sic locus pro libito vocitatus. Alii dicunt Sabino
|
|