huius nature sit, ut tenuatum sit nature pervie, idest 			c.102r.a 
visui pervium. Aliquando vero fumus ille adeo spissus 
est, quod facit rem videri anime inquirenti aliter 
quam res se habeat; et tunc sompnium exire dicitur 
per portam eburneam, cum eboris natura sit quod, si 
usque ad partem extremam excavetur, non tamen visu 
poterit penetrari, et hoc est: "  latet omne verum"  . 
Et hoc forsan intellexit Virgilius quando dixit Venus 
ad Eneam filium, in secundo En. : 
"  Aspice, namque omnem, que nunc obducta tuenti 
Mortalis hebetat visus tibi, et humida circum 
Caligat, nubem eripiam"   
scilicet hoc velamen cum in quiete ad verum usque aciem 
anime introspicientis perdit3. Servius tamen nu- 
bem illam de terris ortam, que nostris obstat obtutibus 
reliquit intelligi. Posset, ut arbitror, non inconcinne dici 
quod hec sunt gemine porte anime, quas ipsa notanter 
habet in nostro corpore: visum scilicet et sermonem, 
ita quod, eburnea, nostri eloquii porta sit et, cornea, o- 
culorum. Et hec est verior quam eburnea, cum visus sit 
certior arbiter quam loquela.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |