Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 196


cognoscunt homines in multis mentiri. non de facili
sit eis fides, sed credunt omnes alios esse deceptores.
Ideo dicitur 2. Rhetoricorum, quod senes multis
annis vixerunt, et in pluris decepti sunt. ergo propter
hanc experientiam contingit ipsos incredulos esse. Secundo
senes sunt suspitiosi. quaecunque enim vident, ut
plurimum suspicantur malum, et referunt ea in deteriorem
partem. Videntur enim senes econtrario disponi
iuvenibus. Pueri enim, quia non multa mala fecerunt
et innocentes sunt, sua innocentia alios mensurant,
et omnia referunt in meliorem partem: credunt enim
omnes bonos esse. Senes vero econtrario, quia multis
annis vixerunt, et in multis peccaverunt, mensurant
facta aliorum secundum ea quae gesserunt in seipsis:
propter quod ut plurimum credunt alios malos esse,
et in peiorem partem referunt eorum opera. Unde dicitur
2. Rhetoricorum; quod quia senes vixerunt multis
annis, esse npn potest quin in multis peccaverint.
Ideo sunt male suspitiosi, et omnia in deterius aestimant.
Tertio senes sunt pusillanimes, et tumidi. Pusillanimes
enim sunt, quia sunt humilitati a vita. propter
enim multum vivere sunt humilitati, et defecerunt.
Sicut ergo deficiunt in eis humores, et vitam:
sic deficit in eis cor, et sunt pusillanimes. Sunt etiam
timidi: quia (ut dicitur 2. Rhetoricorum.) Infrigidatio
praeparat viam formidini. Nam secundum Philosophum,
Quicunque naturaliter sic disponitur, prout disponitur,
existens in aliqua passione, naturaliter passionatur
passione illa. Cum ergo timidi efficiantur frigidi,
quicunque est naturaliter frigidus, sequitur quod sit naturaliter
timidos, quia deficit in eis naturalis calor, et habent
membra naturaliter frigida. Quarto sunt illiberales:
quod tripliciter contingit. Primo ex defectu
vitae. Secundo ex experientia temporis. Tertio eo quod

Torna all'inizio