Paulinus Aquileiensis: Carmina

Pag 110


42. Nam Iesus saluator mundi sicut ipse dixerat:
“Pater meus operatur, nunc et ego operor.”
Vt tunc Lazarum in carne suscitauit mortuum,
modo mortuos in culpa suscitat per gratiam.
43. Lazarus humanum genus per figuram typicat,
quod diffusum est per mundi quadrufixos cardines.
Vnde quarto iam sub die sepultus adseritur,
quia mortuum sub mundi plagis fuit quattuor.
44. In peccato protoplasti mortuum describitur,
quod Iesus aeterna uita precioso sanguine
suscitauit.................
<exclamauit> uoce magna et emisit spiritum.
45. Mori uoluit et morte sua mortem perculit,
resurrexit, ut ad uitam mortuos reduceret,
caelos omnes penetrauit, ut ad caeli gaudia
sua morte liberatos mitteret ruricolas.
46. Lapis ille, qui speluncae dicitur inpositus,
insensibiles demonstrat humanas praecordias,
quae tunc lapides, non deum adorabant. Similes
illis facti quasi graui iacebant sub pondere.
47. Queri potest, quid sorores Lazari significent,
quae pro morte fratris Iesum postulant tam anxie.
Legem puto seu prophetas per has sanctas feminas
non absurde designari sensim per enigmata.
48. Si prophetae uel legales reuoluantur pagine,
inuenimus depraecantes Iesum dei filium
ut ueniret et saluaret quasi fratrem Lazarum
genus hominum, quod serpens ueneno necauerat.

Torna all'inizio