Salimbene de Adam: Cronica

Pag 808


ille et in capitulo soli guardiano retulit omnia que illa nocte
sibi acciderant. Et ait:
Gratia sit Christo, grates referantur amico.
Et addidit: «Noveritis, reverende pater, quod inimici mei, qui
querebant animam meam, cum gladiis et fustibus preterita nocte
irruerunt in domum meam volentes me occidere, sed apparuit ibi
quidam frater Minor, quem bene recognoscerem, si eum viderem,
qui ita abegit eos, sicut abiguntur musce et culices quando cum
flabello fugantur». Audiens hec omnia guardianus miratus est
valde, pariter et gavisus et dixit illi: «Sta hic mecum super capituli
hostium, et postquam frater ille transierit, dices michi silenter».
Iamque pulsatum erat primum signum ad officium vespertinum.
Et ecce, dum fieret secunda pulsatio, guardianus illi seculari dicebat:
«Est iste?». «Non», respondebat ille. Et sic ab illo de quolibet
inquirebat. Cum autem transisset frater Rolandus, cui nunquam
secularis ille locutus fuerat, dixit guardiano: «Iste est frater
ille cuius beneficio et adiutorio hac nocte liberavit me Dominus».
Istum fratrem Rolandum generalis minister, credens
ei facere consolationem et gratiam, misit ad locum Alverne ad
habitandum. Et fuit ibi consolatorie quamdiu voluit.
Est autem locus Alverne in provintia Tuscie, in episcopatu
Aretino in Alpibus, ubi Seraph beato Francisco apparuit et stigmata
ad similitudinem Domini nostri Iesu Christi sibi impressit.
Per hunc locum transivi aliquando, quando redibam ab Asisio,
quo iveram devotionis causa. Et ostendit michi sacrista magnam
quantitatem ligni Dominice crucis, quod habuerat frater Mansuetus
a rege Francie bone memorie sancto Lodoyco, eo quod
nuntius esset pape Alexandri quarti missus ad eum. Cum autem
essem in loco Alverne, vidi omnia devotionis loca que ibi erant;
et in die Dominica celebravi missam conventualem et post Evangelium
predicavi populo qui convenerat, viris et mulieribus; et
post prandium veni ad Sanctam Mariam de Balneo, et socius
meus frater Iacobinus Savinus de Placentia predicavit ibidem.
Postea venimus Meldulam, postea Furlivium, postea Faventiam,
ubi habitabamus.

Torna all'inizio