operibus causatur; et per hunc modum lex civilis homines iustos facit, inquantum
per exercitium operum, habitum iustitiae in observatoribus causat; et per
hunc modum etiam lex Mosaica iustificare poterat, iustitiam acquisitam causando.
Sed de hac iustitia nihil ad praesens. Iustitia autem infusa a solo Deo
effective est; unde lex per opera eam inducere non potest: sed per legem novam
talis inducitur iustitia, quia per sacramenta eius gratia confertur, quae iustificat
formaliter. Sacramenta vero veteris legis gratiam non conferebant, ut in
4 lib. dicetur; et ideo lex vetus nullo modo iustificabat quasi iustitiam causans,
sed quasi iustitiam docens: quia in observatione mandatorum eius, forma iustitiae
consistit.
Occidere autem legis littera dicitur et quantum ad moralia, et quantum ad caeremonialia;
sed differenter. Quia quantum ad caeremonialia, per se loquendo;
tempore enim gratiae revelatae coeperunt esse mortifera. Sed quantum ad
moralia non, nisi accidentaliter, inquantum ex ipsa lege peccatum prohibente,
et auxilium gratiae contra ipsum non ferente, infirmus periculum mortis sumebat
tripliciter. Primo, quia ex hoc ipso quod peccati commemorationem faciebat
ei in quo concupiscentia peccati extincta non erat, magis in ipsum exardescebat,
sicut cum aqua ostenditur sitienti. Secundo, quia ex hoc ipso quod prohibebatur,
ponebatur quasi in quodam alto et difficili ad habendum; et ideo mens
humana peccato subiecta, vehementius in illud tendebat, sicut scriptum est
Prov. 9, 17: «Aquae furtivae dulciores sunt». Tertio, quia lex prohibens, peccati
specialem reatum addebat, inquantum non solum naturalem legem transgrediebatur,
sed etiam legis scriptae praevaricator erat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod observatio mandatorum legis necessaria est
ad vitam aeternam consequendam, quia sine ea ad vitam aeternam intrare non
potest qui tempus habet operandi; non tamen observatio mandatorum legis ad
vitam consequendam sufficiebat, nisi modus caritatis adiungeretur; quam lex
nullo modo causare poterat; et ideo non perfecte iustificabat.
Ad secundum dicendum, quod docere iustitiam, non est iustitiam facere perfecte,
sed solum dispositive. Invenitur autem aliqua lex, scilicet lex nova, quae
iustitiam facit effective per sacramenta, quae gratiam conferunt.
Ad tertium dicendum, quod per hoc probatur quod lex non occidebat per se
loquendo, sed dispositive iustificabat.
Ad quartum dicendum, quod ratio sequeretur, si causa mortis esset ex lege; non
autem erat ex ea, immo potius ad contrarium ordinata erat; sed causa mortis
erat ex peccato eorum quibus lex dabatur; sicut causa mortis non est ex sole, si
febricitantes ad solem stantes moriuntur.
|
|