custodiria faciunt. Interea unus de Placentinis ad portam 
Papiensem ea nocte veniens multa iniuriosa verba Laudensibus, 
qui portam custodiebant, inferre non cessabat. Ex quo 
Laudenses dolore commoti et tamen, quasi verba illius vilipenderent, 
ostendentes et tandem privatim per fossatum aliquantulum 
longe egredientes et post terga ipsius Placentini ex improviso 
irruentes, ipsum fugere non valentem multis plagis 
interfecerunt. 
Altera vero die, que fuit dies Martis, ipsi Mediolanenses 
et Placentini ad prelium bene armati venientes summo mane 
viderunt Cremonensium partem ex altera parte  Adue  in 
Laudensium venire occursum. Quamobrem Laudensibus letis 
et contra Mediolanenses et Placentinos maxime clamantibus, 
ut venirent ad prelium, Mediolanenses et Placentini terrefacti 
statim signo dato tentoria ceperunt deponere; omnesque 
pedites cum plaustris et carozolo, supra quem maximum 
vexillum album cum cruce rubea in medio deferebatur, abire 
ceperunt. Deinde Placentini recessere, maxime timentes, ne imperator 
cum Papiensibus eos invenirent. Postremum omnes 
equites Mediolanenses simul se congregantes post pedites suos 
ac plaustra abierunt. Et cum per octo dies ad obsessionem 
civitatis Laude stare disposuissent, nec etiam per unum diem
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |