offensus Ortobazi nobilis senis precibus in solacium
senectutis rogantis unum e tribus liberis sibi relinqui,
plusquam peteret pollicitus se daturum, omnis
tres in eius conspectu occisos obiecit. Xerses,
cum Grecis gesturus bellum, parenti quinque filiorum inius 5
vacationem petenti, ira motus, quem vellet eligendi
potestate concessa, cum quem delegerat, in duas partes
confectum, ab utroque vie, qua exercitus transiturus
erat, latere suspendi iussit. Transeo nostros principes,
ne quem mea notet oratio, at tamen requirebat multorum 10
salus illos fuisse paulum ab ira remissiores.
55 Cuperem ut hoc uno tantum urgerentur malo.
Sed multa illam vitia consequuntur. Primum vesana
ambitio, malus officii magister, que eos, semper; ampliandi
proferendique dominii cupiditate incensos, in 15
aliorum perniciem stragemque irritat atque impellit.
Hinc cum vicinis bella, hinc cedes, incendia, nationum
populationes et provinciarum vastitas descendunti. Ubi
enim imperandi cupiditas regnat, ibi pacis aut otii ratio
esse non potest. Tum vero luxuria et libidines varie, 20
que cum etiam doctissimos ac sapientis viros quandoque
ab officio declinare coegerint, quid in principibus
virium atque auctoritatis habere putatis, in quibus licentia
cum stultitia admiscetur, qui, sensuum voluptatibus
potius quam rationi obtemperantes, non solum 25
illas coercere, sed etiam allicere consueverunt? Blandum
id quidem malum et quod propter multi iam fuerunt
e principatu pulsi. Quid autem turpius, ne dicam
infelicius, Alexandro et priscis regibus, qui cohortes
uxorum exoletorumque libidinis causa habebant? Adde 30
|
|