Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 84


II 92

Scripsistis, quod Matheus, nepos noster, vobis ex parte nostra promisit pro filia vestra tradenda
nuptui quadraginta uncias auri. Verum latere vos nolumus, quod super hoc ille nullum a nobis
mandatum accepit nec sua nos potuit promissione ligare.

II 93

Postulationis oblate processus per diligentem procuratorum vestrorum instantiam pulsavit ad audientiam
principis, sed, clausa ianua gratie, ad exauditionis nuptias non intravit. Sane probationis
suffragiis etas non indiguit postulati, que multorum annorum producta curriculis senium respicit de
propinquo. Servat autem vobis adhuc sedes apostolica quosdam testes, qui ex antiquitate conversationis
scolastice receperunt, quod magistro Vincentio sufficere poterit ad probandum diu initiate
principium senectutis. Ad hec de exeniis per presentium portitorem nobis exhibitis mittentis gratiam
plenis prosequimur actionibus gratiarum.

II 94

Presentata nobis ex parte vestra petitio propter egritudinem et obitum bone memorie H., summi
pontificis, ad exauditionis gratiam non pervenit, quam tamen in consistorium successoris nondum
inferendam providimus, retinentes eam in hac novitate suspensam. Verum quia firmiter credimus
et nullatenus dubitamus, quod, si petitionibus huiusmodi dominus noster dispensationis aperuerit
ianuam, vestra secundum obtinebit ingressum, consulimus tamen , ut a venerabili patre T. episcopo
obtinere competentis expectationis indutias studeatis.

Torna all'inizio