Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 119


Mantare saepe manere.
Manticulari dicuntur, qui manticulas adtrectant, ut furentur.
Unde poetae pro dolose quid agendo boc verbo utuntur.
Pacuvius (377): “Ad manticulandum astu adgreditur”.
Manticularia dicuntur ea, quae frequenter in usu habentur,
et quasi manu tractantur. Frequens enim antiquis ad manus
tergendas usus fuit mantelorum, unde heac trahitur similitudo.
Mantisa additamentum dicitur lingua Tusca, quod ponderi
adicitur, sed deterius et quod sine ullo usu est. Lucilius
(1208): “Mantisa obsonia vincit.”
Malleoli vocantur non solum parvi mallei, sed etiam hi qui
ad incendium faciendum aptantur, videlicet ad similitudinem
priorum dicti.
Mollestras dicebant pelles ovillas, quibus galeas extergebant.
Malta dicitur a Graecis pix cum cera mixta.
Mason persona comica ab inventore dicta.

Torna all'inizio