ut probat Iohannes Scotus globum lunarem, ab omni
altercacione remotus, locus omni suavitate ac claritate amenus,
in cuius medio oritur fons de terra scaturiens et irrigat pro tempore
paradisum et omnia ligna eius. Sunt autem ibi plantata
omnia ligna producencia fructus optimos mire pulcritudinis,
suavitatis et odoris in cibum hominis. Fons autem ille derivatur
de monte et cadit in lacum, qui dicitur a philosophis enphitrites,
et intrat sub alia aqua spissa et post egreditur ex alia
parte et dividitur in quatuor flumina, que transeunt per Seyllanum;
et hec nomina eorum: Gyon, qui circuit terram Ethiopie,
ubi sunt modo homines nigri, que dicitur terra Presbiteri Iohannis,
et iste putatur esse Nylus, qui descendit in Egiptum per
interrupcionem factam in loco, qui dicitur Abasty, ubi sunt
christiani sancti Mathei Apostoli, quibus Soldanus est tributarius
propter istum fluvium, quia possunt claudere viam aque
et periret Egyptus.
2. Secundus fluvius vocatur Phison qui circuit omnem
terram Evilach per Indiam et descendere dicitur per Cathay,
|
|