Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

176


Fabricius consul Romanorum, magno exercitu congregato, ad
invicem pugnaturi essent, venit medicus Pirri regis ad Fabritium
et dixit ei quod regi medicinam venenatam daret, et sic, rege mortuo,
ipse victoriam optineret. quod audiens Fabritius talem victoriam
detestatus est, quia non honeste sed proditorie eam fuisset assecutus.
quocirca dictum medicum, tanquam proditorem domini
sui, fecit ligari et ad dominum suum mitti. et subdit Ambrosius:
"Revera preclarum ut qui virtutis certamen susceperat,
nollet fraude vincere". quod cum rex cognovisset, medicum
illum occidit, et ait: "Iste est Fabritius, qui sicut sol non
potest retrahi a cursu suo, sic nec ipse a legalitate sua".
et ideo cum Fabritio ad suam voluntatem composuit. tertium
exemplum est de Regulo, maximo consule Romanorum,

Torna all'inizio