Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 134


41


Venerabili sanctae Rotomagensis aecclesie archiepiscopo Io.
indignus antistes L. seruitium cum orationibus.

Litteras quas ʻomnibus christianae religionis amatoribusʼ amanda
paternitas uestra transmisit, quo tempore porrectae sunt, congruum
dare responsum michi non licuit. Nam et impeditum me
inuenerunt nec, si liceret, posset ea tempestate nuntius inueniri
qui ferret. Nunc uero data opportunitate differre ultra non
debeo. Retulistis uobis a multis fuisse relatum quod ego quedam
uestra facta carpo, et maxime quod instituta sanctorum patrum de
seruanda clericorum castitate male uos intellexisse redarguo,
adiuncto quod aecclesiastice disciplinae moderamina non bene
uos tenere affirmo. Meminisse debet beatitudo uestra presentes
uerbis absentes litteris nos sepe alterutrum monuisse esse multos
detestabili inuidia plenos, qui semper uelint nos inuicem dissidere,
quatinus hac occasione suas nequitias ualeant liberius exercere.
Quorum officii refert noua semper et inaudita fingere, leuiter et
incuriose prolata deterius exponere, bene et consulte dicta quantum
in ipsis est in contrariam partem conuertere. Ego tamen teste
conscientia nullius eorum conscius sum, nec aliquid de laudabili
uita uestra uel dixisse uel dicenti assensum prebuisse me memini
quod in presentia uestra, si res ita exposceret, non posset cum
pacis uestrae securitate proferri. Immo uestro aliorumque
uenerabilium patrum exemplo prouocatus per totam Anglicam
terram pastorali auctoritate prohibui, ne cuiuslibet ordinis quisquam
canonicus uxorem accipiat nec sortito antea, si praesbiter
aut diaconus est, nisi prebenda carere uelit habere ulterius liceat.

Torna all'inizio